Archiepiscopus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Archiepiscopus (-i, m.; ex Graeco ἀρχι- 'primus' + ἐπίσκοπος[1] 'inspector', 'custos') in multis sectis Christianis est episcopus amplioris gradus aut muneris. In aliis sectis, sicut Lutherana, Ecclesia Sueciae, et Ecclesia Anglicana, titulus a duce sectae[2] geritur; in aliis, sicut Ecclesia Catholica Romana, multi sunt archiepiscopi qui aut provinciae ecclesiasticae cum suo archidioecesi metropolitani praestant, aut unius dioecesis tantum episcopi titulares sunt.

Primis ecclesiae temporibus unaquaeque urbs antistitem proprium, episcopum, habebat.
Tempore Imperii Romani, episcopus Christianos cuiusdam urbis pascebat; cum autem ecclesia creverit, urbes in unam provinciam coniungebantur, et episcopi in metropolibus archiepiscopi nominabantur.
Remove ads
Signa archiepiscoporum
Crux archiepiscopalis (duabus trabibus) et pallium sunt insignia archiepiscopi Catholici. Pallium insigne est quod communionem cum successore Petri significat. Archiepiscopus metropolitanus, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet ecclesiam provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem episcopi dioecesani assensu.
Patriarchae et primatis tituli, praeter praerogativam honoris, nullam in ecclesia Latina secum ferunt regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata consuetudine aliud constet.
Remove ads
Archiepiscopi fortuite perscripti
- Adalbertus Bremensis, archiepiscopus Hammaburgensis; vide Adamus Bremensis
- Dermitius Martin
- Ricardus Scrope
- Desmondus Tutu
Nexus interni
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
