Vita brevis, ars longa

From Wikipedia, the free encyclopedia

Vita brevis, ars longa
Remove ads

Vita brevis, ars longa, saepe etiam Ars longa, vita brevis, est sententia parallelismi e primo aphorismo extracta in libris Aphorismorum Hippocrati adscriptis. Graece sonat Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή. Textu enim Graeco pleno aphorismus sic legitur:

Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή, ὁ δὲ καιρὸς ὀξύς, ἡ δὲ πεῖρα σφαλερή, ἡ δὲ κρίσις χαλεπή.[1]
Thumb
Vitam brevem esse refert epigraphia ad murum castelli Stettinensis inscripta.
Thumb
Pictura muralis in vetere curia municipali Gottingensi inventa.

Latine primus omnium nobis cognitorum L. Annaeus Seneca citavit, qui sic oratione obliqua scripsit: "Inde illa maximi medicorum exclamatio est, vitam brevem esse, longam artem".[2] In versione corporis Hippocratici Latina aphorismus sic redditur:

Vita brevis, ars longa, occasio praeceps, experimentum periculosum, iudicium difficile.[3]

Anglice partim a Galfrido Chaucer versus est:

The lyf so short, the craft so long to lerne,
Th'assay so hard, so sharp the conquering.[4]

Theodisce prima verba ab Iohanne W. Goethe in tragoedia Faust reddita sunt:

Ach Gott! Die Kunst ist lang!
Und kurz ist unser Leben.[5]
Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads