Parallelismus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads
Remove ads

Parallelismus[1] figura dicendi in rhetorica est parallela membrorum propositionis dispositio (forma ABAB), "repetitio exemplarium eorundem vel similium in phrasibus, clausis vel sententiis adiacentibus; exemplaria congruentia usitate duplicantur, sed amplior iteratio non est rara."[2][3] Parallelismi generum variorum sunt principalis dolus rhetoricus poesis biblicae,[4][5] atque in poesi multarum culturarum orbis terrarum, praecipue in traditionibus oralibus,[6] invenitur. Robertus Lowth nomen Latinum parallelismus membrorum in praelectionibus academicis de sacra poesi Hebraeorum antiquorum anno 1753 promulgavit. Romanus Jakobson, linguista hodiernus, fuit praecursor saecularis parallelismi studii in moribus poeticis linguisticisque per orbem terrarum inventis, inter quos eruditio popularis Russica, traditio sua.[7]

Praeterea, poesis Sinica parallelismo utitur. In distichonte? parallelo non solum debent significationes, partes orationis, et allusiones mythologicae et historico-geographicae separatim comparari et compansari, sed plures toni mutuo coniungi debet: toni plani coniunguntur cum tonis inflectis et vice versa.[8]

Parallelismi in sermone artistico communes in nonnullis Americae Mediae sunt, sicut Nahuatl.[9] Observatur etiam parallelisms in lingua Indonesiana quam Fox Rotinese (Latine 'lingua Rotinesiana') appellat[10] et in Navajo.[11] Aliae investigationes parallelismos invenerunt in linguis regionis Ural-Altaicae (inter quos poesis popularis Finnico-Kareliana et poemata epica et carmina populorum Turcicorum et Mongolianorum) et Toda, distributionem latiorem inter linguas Dravidicas subicientes.

Remove ads

Exempla

In litteris antiquis

Duplex
Triplex

In Bibliis Sacris

  • "Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis." = "Αἰτεῖτε, καὶ δοθήσεται ὑμῖν· ζητεῖτε, καὶ εὑρήσετε· κρούετε, καὶ ἀνοιγήσεται ὑμῖν." Matthaeus 7:7.
  • "[Reddite ergo] quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo." = "[Ἀπόδοτε οὖν] τὰ Καίσαρος Καίσαρι καὶ τὰ τοῦ Θεοῦ τῷ Θεῷ." Mathaeus 22:21.
Remove ads

Nexus interni

Adnotationes

Bibliographia

Loading content...
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads