Rete neurale artificiale
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Rete neurale artificiale[1] est rete neurorum artificialium. Coniunctum est cum intellegentia artificiali. Formantur retia artificialia in computatris, in parte ope programmatum computatralium, in parte ope memoriarum electronicarum.

Retia artificialia solum in parte ad exempla biologica valent. Nimirum separantur ab retibus artificialibus retia neurorum biologica partes systematis nervosi organismi vivi. In technologia hodierna varia genera retium artificalium excogitabantur.
Anno 2024, Ioannes J. Hopfield et Geoffrey Hinton Praemium Nobelianum physicae accepit, ratione studii retis neurorum artificiali et eruditionis machinae.[2]
Remove ads
Neuron artificiale

Anno 1943 Warren McCulloch et Gualterius Pitts exemplum neuri proposuerunt[3]. Plerisque retis hoc exemplum adhiberi solet, quod est exemplum maxime simplex neuroinformaticae. Quaeque celluae indita et edita binaria (0 et 1) est, tamen limen inditarum numero reali describi potest.
Structura simplex
Reti simplici tabulae tres sunt: tabulae indita et occultae et edita. De consuetudine quaeque tabulae processus proprius attribuitur. Quaeque tabula connectitur cum tabula proxima: planities indita cum tabula occulta, tabula occulta cum planitie tertia edita. Densitates (efficacitates) connexuum horum actionibus suis commutatur, ita virtutes retium mutant. [4].
Perceptronum

Perceptronum est rete neuronorum artifiacle simplex, in versione simlice cum singulari neuro artificiali, cui indita bina et singulari sunt. Neuron artificiale ex inditis summam ex inditis, quibus onera effectuum non aequalia esse possunt, calculat. Franciscus Rosenblatt exemplum haec anno 1958 divulgavit[5].
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads