Neuron
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Neuron[1][2][3] (-i, n., pl. neura;[1][4] aliquando etiam neuron, -onis, n.;[3] a Graeco νεῦρον, -ου, n., "nervus") sive neuro (-onis, m.)[5] sive neuronum (-i, n.)[1][6][7][8][9] sive neurocytus (-i, m.)[6][7][8] seu neurocyta[1] est excitabilis systematis nervorum cellula animalium superiorum. Propter membrana ad stimulos sentiendos apta, neura quam optima sunt communicatu: et sensus externos recipiunt et impulsus nervosos inter se ipsas aut alias cellulas ducunt. Neura, una cum cellulis glialibus, textu nervoso attribuuntur.

Partes tres habent: perikaryon (soma), vel corpus neuri, ubi situs est nucleus, Nissli corpusculi, et alia organula; dendrita, quae sunt elongationes breves e somate quasi nexus adhibiti cum ceteris neuris, et axon, pars longissima neuri. E neuris compositi sunt nervi, quamobrem particulas primas esse dicuntur medullae spinalis et cerebri. Cerebrum humanum circiter 86 milliarda neurorum habet.
Iunctura neurorum synapsis appellatur. Cuique neuro sunt circiter 10 000 synapsium.
Remove ads
Classificatio
Classificatio neurorum uniformis nondum divisa est[10], quamqam plerique distinctionem secundum morphologiam (e.g. cellula bipolaris), physiologiam (e.g. responsa electrophysiologica) et geneticam[11] apte esse censent.
Embryologia (neurogenesis)
Neura de neuroblastis progenitoribus cellularum nervalium emanant. Neuroblasti intra cerebrum embryonale ab tuba neurali ad locum eorum destinationis migrant, quo in structuras cerebri imponuntur[12].
Nexus interni
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads