Aulus Aternius Varus Fontinalis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Aulus Aternius Varus Fontinalis (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia

Gens Aternia patricii ordinis fuit, sed post primum tempus rei publicae eius non mentio facta est[1].

Cursus honorum

Aternius anno 454 a.C.n. una cum Spurio Tarpeio Montano Capitolino consul electus est. Consules cum aliis censuerunt, ut legatos Athenas mitterentur, quibus leges clarae Solonis decriberentur et aliarum Graeciae civitatum instituta iuraque cognoscerentur. Ita concordia ordinum iterum restituenda esset[2]. Livius praeterea nobis tradidit Aternium patricium anno 448 a.C.n. inter tribunos plebis cooptatum esse[3], quae res vix credibilis est[4].

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads