Aulus Postumius Albinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Aulus Postumius Albinus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 146 a.C.n.) vir publicus atque rerum gestarum scriptor Romanus fuit.
Gens
Pater eius Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus anno 180 a.C.n. consul erat.
Cursus honorum
Anno 168/167 a.C.n. tribunus militum expeditioni contra Persem regem Macedonum interfuit atque deinde regem captum custodiebat[1]. Anno 155 praetor senatum convocabat, qui legationem philosophorum Graecorum audiret[2] atque, ne obsides Achaeicos liberarentur, adeptus est[3]. Anno 154 a.C.n. cum aliis legatus ad reges Prusiam II et Attalum II missus est, ut pacem inter eos componeret[4]. Anno 151 una cum Lucio Licinio Lucullo ita acriter dilectum habuit, ut tribuni plebis consules comprehendebant[5]. Anno 146/145 Xvir Achaeam provinciam instituit[6].
Remove ads
Rerum gestarum scriptor
Postumius a pueritia fautor linguae Graecae fuit, carmen nobis ignotum[7] atque historias hac lingua composuit[8]. Haec opus a Roma condita ad usque tempus Postumii pertinuisse creditur, sed fragmenta pauca tantum ad nos pervenerunt.
Bibliographia
- Gulielmus Kierdorf, "[I 4] P. Albinus, A." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 222–223.
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads