Automatio

From Wikipedia, the free encyclopedia

Automatio
Remove ads

Automatio,[1] sive moderatio automaria,[1] est technologia qua ratio vel modus operandi auxilio humano quam minimum agitur,[2] quod est usus variorum systematum moderationis ad instrumenta operanda, sicut machinae aliique apparatus industriales, rationes in fabricis, calefactores aquae, tractatio caloris furnorum, commutatio in retibus telephonicis, gubernatio et stabilizatio navium, aeroplanorum, aliorumque vehiculorum, atque aliae adhibitiones, interventione imminuta aut minima humana effectus.

Thumb
Necesse est minima interventio humana ad multa commoda moderanda, ut in hac statione electricitatem generante.
Thumb
Gubernator flyball? est primum exemplum systematis moderationis retroactionis.
Thumb
Clepsydra, horologium aquale quod Ctesibius Alexandriae in Aegypto circa saeculum 3 a.C.n. excogitavit. Horas automarie numeravit gradu aquae in vase ordinando.
Thumb
Machinae vaporariae sunt technologia saeculo duodevicensim excogitata ad automationem provehendam.
Thumb
Adiutor interretialis automarius in situ interretiali, cum avatara amplificatae interactionis hominum et computatrorum causa.

Vocabulum automatio, ex vocabulo automatico (Anglice automatic, ex automaton) ante 1947 raro adhibebatur, cum societas Fordiana provinciam automationis constitueret.[3] Societates industriales illo tempore moderatores retroactionis, qui annis 1930 introducti erant, celeriter accommodabant.[4]

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads