Baal (deus)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Baal (deus)
Remove ads

Baal[1] est nomen plurium deorum in linguis Semiticis occidentalibus (in regionibus Syriae Levantisque) valens: dominus, potens, possessor, coniunx, rex vel deus. Baal fuit nomen honorificum, quo quisque deus vocari potuit,[2] supremus autem omnium deorum cuislibet regionis appellari solebat. Plurimum est deus montis, tempestatis aut fecunditatis, qui saepe cum deo Babylonico Adad in aequo positus est.

Thumb
Statua aenea dei Baal ex Ugarit (14.-12. saec. a.C.n.)
Thumb
Stela dei Baal, 15.-13. saec. a.C.n., quae ante templum eiusdem dei in Ugarit reperta est: Baal dextra clavam tonitrus, sinistra hastam fulminis tenens; linea undarum sub pedibus montes significat (sedes Baalis erat mons Zaphon), linea inferior imperium maris. Figura parva rex Ugariticus esse putatur. Hodie in Museo Luparensi, 142 cm x 50 cm x 28 cm.
Thumb
Templum Bel, Palmyra.
Remove ads

Baal in Syria-Palaestina

Ugarit

Fere 20.000 tabulae fictiles in ruinis domus regiae Ugariticae inventae inter alia uberius ea demonstrant, quae tunc homines de deis eorum suspicati sunt. Fabula longissima de Baal narrat, qui ventis, nubibus, imbribus imperat.[3] Quod siccitati finem facit, deus fecunditatis est. Baal etiam potens et belliger, supra nubes, quas "tamquam vitulos ante se propellit", festinans tonitrum ac fulmina possidet.[4]

Deus, qui hominibus aquam, panem, vinum, oleumque praestat, animalibus autem herbas, quibus pascantur, in vita rustica maximi momenti erat. Propria, quae Baal deo in fabula Ugaritica assignantur, etiam in psalmus 65 Bibliorum inveniuntur, ubi eadem de deo biblico (JHVH) dicuntur (Ps 65,7-13).

Palmyra

Palmyrae Baal nomine Bel imprimis una cum deo lunae (Aglibol) et deo solis (Iarchibol) adoratus est.

Baal in nominibus

civitas vel regio
Baal-Gad – Baal-AsorBaal-Peor – Baal-GebalBaalbek – Baal Ugarit
mons
Baal-Libanon – Baal-Zaphon – Baal CarmelusBaal-Qarnaim - Baal Amanos
deus urbis
Baal Eshmun Sidoniensis – Baal Melkart Tyrius
cogomen
Adon (dominus) – ha Melech (rex)
alia nominis addidamenta
Baal-Berit (dominus foederis) in Sichem – Baal-Sebub (dominus muscarum) in Accaron – Baal Hammon (dominus incensi) – Baal Zebul (dominus excelus)
Remove ads

Aegyptus

Baalis primo Amenophi II rege mentio fit. Prope Memphim erat sacrarium eius, ubi similiter ac in Lingua Hebraica (בַּעַל צְפֹן [baʕal t͡səɸɔn] "dominus septentrionum") cognomine "Safon" vocabatur. In libro Exodus 14,2 sanctuarium prope Rubrum mare (sive Hebraice יַם־סוּף yam-sūf) memoratur.

Regi epitheta ut puta "fortis ut Baal", "terribilis ut Baal", "Baal praesens", "qui fremit ut Baal in caelo", "ut Baal, qui hostes dominatur" assignata sunt.

Baal Seth deo aequatus est, officia et facies secundum opiniones Aegyptiacas mutata sunt.

Remove ads

Baal in Bibliis

In Bibliis nomen Baal varios deos locales designare, sed etiam religione seiunctum dominus, possessor et coniunx valere potest. Israëlitae iam in deserto Baalis cultum cognoverunt (Num. 25,3). In narrationibus plerumque Baali deus biblicus contrarius ponitur, nomina autem, quae cum "Baal" coniuncta sunt, demonstrare videntur initio utrumque deum cultum esse. Saul rex primum filium Ionathan (JHVH dedit) appellavit, alium Isbaal (vir Baalis). David rex alium filium Adonia nominavit (dominus meus est JHVH), alium Beeliada (Baal cognovit, Liber I Paralipomenon 14,7).

Baali per saecula inprimis in Israele septentrionali cultus tributus est (cf. ut puta Liber I Regum 16,31-32: Ieroboam ... duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria); et auctor narrationum Eliae prophetae et Prophetia Osee illi cultui rescribunt unamque dei biblici venerationem poposcunt. Osee 2,18 demonstrat verbum Baal olim etiam ut honorificum dei biblici nomen in usu fuisse: Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”.

Ieremia 19,5 accusationem similiter ac postea Romani producit liberos victimas Baali combustos esse: Et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal. Utrum tales narrationes fide dignae sint an non adhuc disputatur.[5]

Loci biblici de Baal
  • Thora et libri historici: Lev 25,3+5, Dtn 4,3, Iud 2,13, 6,31–33, 1 Reg 16,31–32, 18,19–26, 19,18, 22,54, 2 Reg 1,2–6, 1,16, 10,18–28, 17,16, 21,3, 23,4–5
  • Ieremia: Ier 2,8, 7,9, 11,13, 11,17, 12,16, 19,5, 23,13, 23,27, 32,29, 32,35, 46,1, 50,2, 51,44
  • Alii prophetae: Dan 14,1-22, Osee 2,10, 2,18, 13,1, Bar 6,41
  • Novum Testamentum: Rom 11,4.

Varia

  • Baal est pars nominum Balthasaris et Hannibalis (Punice: "Baal est clemens").
  • Beelzebub vel Baal-Sebub ("dominus muscarum") in Novo Testamento daemonem aut diabolum significat, ut puta Mc 3,22-23: Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? Vide etiam: Mt 10,25, Mt 12,24,27 et Lc 11,15 18–19.
  • Anno 218 p.C.n. Elagabalus imperator Romanus deum eiusdem nominis, qui erat patronus Emesae urbis, deum imperii nomine Sole Invicto instituere conatus est. Magnum templum rotundum nomine Elagaballium aedificari coeptum imperatore anno 222 occiso autem iterum deletum est.
Remove ads

Notae

Fontes

Bibliographia

Nexus externus

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads