Syria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Syria (Arabice سورية, Suriya) est civitas sui iuris in Asia Occidentali, cuius caput est Damascus, urbs quae duos aeroportus habet. Syria antiqua fuit provincia Romana. Princeps ex anno 2024 est Abu Mohammad al-Julani.
Vide etiam paginam discretivam: Syria (discretiva).
Remove ads
Historia
Syria ad annum 1918 pars Imperii Ottomanici erat. Postea, incolis Arabicis invitis, a Societate Civitatum Franciae mandata est. Inter Secundum Bellum Mundanum a militibus Regni Uniti et copiis Caroli de Gaulle expugnata est. Mense Iulio 1941 res publica proclamata est, quae anno 1944 a Francia probata est. Anno 1945 Syria inter conditores Nationum Unitarum numerabatur. Ad annum 1971 saepe milites Syriae res novas moliebantur, et praesides singuli brevi tempore imperabant. Ab anno 1958 ad 1961 cum Aegypto in Rem Publicam Arabicam Foederatam consociata erat. Ab anno 1971 Hafiz al-Assad et post eius mortem anno 2000 eius filius Baschar al-Assad Syriam rexerunt et dictaturam validam constituerunt. A die 15 Martii 2011, multi cives contra dictaturam manifestaverunt, sed crudeliter oppressi sunt, unde bellum civile Syriae ortum est. Die 13 Decembris 2011, Curatrix suprema Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis caedem plus 4000 victimis et torturam ut crimen contra humanitatem condemnavit. Deinde Concilium Salutis decretum ad Syriam damnandam fecit, etiam caedem impuberum armis die 27 Maii 2012 commemorans.
Remove ads
Res politicae

Factio Baath, quae nationi Arabicae unitae studet, ab decennio 1950 maxima et potentissima in Syria est. Cum aliis factionibus coniuncta rem publicam administrat, et secundum constitutionem, maximam partem legatorum in senatu obtinet. Re vera, praeses quasi regnum Syriae tenebat. Anno 1963 status extraordinarius proclamatus est, qui adhuc manet. ʿImād Ḫamīs, primus minister ab anno 2016, et Walīd al-Muʿallam, ab anno 2006 minister rerum externarum fuit. Die 6 Aprilis 2017, impetus armis chemicis factus multos cives necavit, quod Consilium securitatis damnavit. Sed decretum poenae contra Syriam non constituit, propter oppositionem Russiae, quae ius intercedendi habuit. Die 7 Aprilis 2017, Civitates Foederatae Americae impetum missilibus sub ductu Donaldi Trump fecerunt, ut responsum contra usum armorum chemicorum daretur.
Remove ads
Nexus interni
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Syriam spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
- "Human Development Reports: Syrian Arab Republic" apud UNDP
Civitates et territoria Asiae
Syria : politica
Praesides Syriae
|
Haschim Chalid al-Atassi · Bahij al-Khatib · Chalid al-Azm · Taj ad-Din al-Hasani · Jamil al-Ulshi · Ata al-Ayyubi · Schukri al-Quwatli · Husni az-Za'im · Haschim Chalid al-Atassi · Fawzi Selu · Adib asch-Schischakli · Haschim Chalid al-Atassi · Shukri al-Quwatli · Maamun al-Kuzbari · Izzat an-Nuss · Nazim al-Qudsi · Louai al-Atassi · Amin al-Hafiz · Nureddin al-Atassi · Ahmad al-Chatib · Ḥāfiẓ al-Asad · Baššār al-Asad Capsae cognatae: Primi ministri Syriae | |
Primi ministri Syriae (1966–)
|
Nureddin al-Atassi • Ḥāfiẓ al-Asad • Abdul Rahman Khleifawi • Mahmoud al-Ayyubi • Abdul Rahman Khleifawi • Muhammad Ali al-Halabi • Abdul Rauf al-Kasm • Mahmoud Zuabi • Muhammad Mustafa Mero • Muhammad Naji al-Otari • Adel Safar • Riyad Farid Hijab • Omar Ibrahim Ghalawanji • Wāʿil Nādar al-Ḥalqī • ʿImād Ḫamīs • Ḥusain ʿArnūs Capsae cognatae: Praesides Syriae | |
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads




