Balaclava

From Wikipedia, the free encyclopedia

Balaclava
Remove ads

Balaclava[1] vel Baluclawia[2] (Russice et Ucrainice Балаклава; Tatarice Taurice Balıqlava, Балыкълава), olim Symbolum[2] vel Cembalo[2], locus habitatus (ab anno 1957 pars urbis Sebastopolis) circa 20 milia incolarum in paeninsula Crimaea ad sinum Ponti Euxini sita est.

Thumb
Balaclavae portus et urbs
Thumb
Insigne Balaclavae

Historia

Tempore antiquitatis hic oppidum Graecum nomine Συμβολον fuit, quod postea ad Imperium Byzantinum, ab anno 1365 ad Rempublicam Genuensem (ut castrum Cembalo) et tum anno 1475 ad Imperium Ottomanicum pertinuit. Turci locum sua lingua Balık Yuva, i.e. piscinam, nominaverunt. Anno 1783 cum reliqua Crimaea pars Russiae factum est.

Inter Bellum Crimaeanum Balaclava portus ad commeatum importandum foederatorum erat et hic die 25 Octobris 1854 proelium copiarum Russicorum altera et Francicorum atque Britannorum ex altera parte factum est. Hic et clara Impetus alae levis factus est. Neutra autem pars victoriam hoc die parere potuit.

Balaclava anno 1957 pars Sebastopolis facta est.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads