Basileus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Basileus (Graece βασιλεύς (-βασιλέως, m.), Neograece βασιλιάς 'rex') fuit appellatio imperatorum imperii Byzantini ac nonnullorum regum Mycenaeorum Graecorumque. Basílissa (lingua Graeca antiqua βασίλισσα), appellatio feminina, ad uxores regum et ad reginas designandas adhibetur.
|
Haec commentatio nondum stipula est. Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:
|
Remove ads
Vocabuli origo
Quamquam etymologia vocabuli incerta est, plurimi linguisti id minime originis Graecae sed revera Aetate Aenea ex linguis mediorientalibus acceptum esse putant. Nomen basileus (qa-si-re-u) iam in tabulis Scriptura Linearis B inscriptis ex saeculo tertio decimo a.C.n., quae in tabulario palatino inventae sunt, reperimus. Initio qasireu fuit appellatio magistratuum superiorum provincias Mycenaeas administrantium. Hoc vocabulum postea significationem regis accepit, id quod iam in versibus Homeri videre possumus, quamvis ibi non regem designet, sed nobilem ducem.
Remove ads
Imperium Byzantinum
Ex anno 629, basileus fuit publica imperatorum Byzantinorum appellatio, qui antea autokratores 'imperatores' vocati erant.
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
