Etymologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Etymologia (a vocabulis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum[1][2]) historiam formarum phonologicarum vocabulorum[3] atque origines et evolutionem eorum significationum semanticarum per tempus investigat.[4] Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma (significans) et vis (significatum) cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet. Etymologia est provincia linguisticae historiae, quae semanticam, morphologiam, semioticam, phoneticamque comparativas implicat. Constat inter linguistas etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Etymologi linguarum quibus est ampla historia scripta ipsos inspiciunt textus textusque certas linguas tractantis ad data de praeterito talium vocabulorum usu colligenda, de eorum evolutione semantica et phonologica, ac de vocabulis mutuatis acceptis. Rationes linguisticae comparativae adhibent ad data reficienda formarum tam veteres quam nulla informatio adhuc exstat. Cognatas linguas per artem technicam methodus historico-comparativa appellatam explicantes, de linguisticis sermonum parentibus priscisque eorum lexiconis coniecturas iuste facere possunt. Radices vocabulorum in recentioribus linguis Europaeis, exempli gratia, ad linguam Indoeuropaeam ortam sic indagari possunt.
Investigatio etymologica ex traditione philologica exorta est, sed multae investigationes etymologicae nunc inter familias linguarum efficitur, ubi pauca vel nulla scripta antiqua inventa sunt, sicut linguae Uralicae et Austronesicae.
Remove ads
Genera etymologiarum
Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,
- quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
- quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
- cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.
Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:
- Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
- Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
- Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)
Remove ads
De etymologia hesterna
Isidorus Hispalensis docet etymologiam esse, cum vis vocabuli vel nominis per interpretationem colligitur. Apud eum antiquioresque paretymologiae et cognata falsa praeclara erant, sicut canis a non canendo vel lucus a non lucendo.
Nexus interni
- Ars grammatica
- Cratylus, dialogus Platonis
- Dialectologia
- Etymologiarum libri viginti
- Iacobus Grimm
- Lexicologia
- Anatolius Liberman
- Malapropismus
- Neologismus
- Onomastica
- Panines
- Philologia
- Protolingua
- Rasmus Christianus Rask
- Augustus Schleicher
- Suppletio
- Toponomia
- Verbum cognatum
- Wörter und Sachen
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads