Bavaria

From Wikipedia, the free encyclopedia

Bavaria
Remove ads

Bavaria (Theodisce Bayern), seu rite Res publica libera Bavariae (Theodisce Freistaat Bayern),[1] est civitas mediterranea (i. e.sine litoribus maritimis) in Europa, una e sedecim terris foederalibus Germaniae, quae meridiem et occidentem nationis regionem complet. Quia area est 70550.19 chiliometra quadrata, Bavaria est maxima civitas Germana, quintam fere partem totius areae terrestris nationis complens. Incolarum tredecim milliones in Bavaria habitant, qua pro causa Bavaria est secunda a maxima civitate Germana, post Rhenaniam Septentrionalem et Vestfaliam. Principales urbes sunt Monacum (caput, maxima urbs, et tertia a maxima urbe in Germania[2]), Norimberga, et Augusta Vindelicorum.

Vide etiam paginam discretivam: Bavaria (discretiva).
Quick facts

Peregrinatores ex variis civitatibus Bavariam visitant ad montes, oppida, monumenta, aedificia videnda. Primus minister est Marcus Söder.

Remove ads

Historia

Nomen Bavaria originem ducit e gente Germanica, cuius homines Baiuvarii appellantur. Illi inter migrationem gentium de oriente in fines qui olim fuerunt Raetia et Noricum, provinciae imperii Romani, migraverunt. Ibi anno 565 civitatem suam creaverunt, cuius caput erat dux. Sub Merovingis haec res publica fuit pars imperii Francorum. Anno 780, Carolus Magnus Tassilonem III, ducem Baiuvariorum vicit; quod fuit finis civitatis Baiuvariorum.

Post perniciem Carolingorum in Bavaria iterum duces regebant. Ex anno 1070 sub Welfis potestas ducum Bavaricorum iterum crescit. Certamen inter Welfos et Staufos anno 1180 victoria Friderici I Barbarossae super Henricum Leonem finitum est. Nunc regio orientalis Austria (Ostmark) secata est, et tempus ducum minorum finitum est.

Primo bello mundano finito Curtius Eisner mediis in rebus novis agendis die 8 Novembris 1918 Monaci declaravit Bavariam rem publicam liberam esse. Tunc ergo temporis regum de domo Wittelsbach regimen rerum abrogatum est.

Remove ads

Administratio

Bavaria est res publica libera, divisa in provincias septem: Bavariam Superiorem et Inferiorem; Palatinatum superiorem; Franconiam Superiorem, Mediam, et Inferiorem; et Suebiam.

Provinciae terrae

Provinciae terrae Bavariae cum nota magistratus communali et compendiariis litteris Administerii Bavarici Rerum Interiorum haec sunt:

More information Provincia terrae, Caput ...
Remove ads

Geographia

Thumb
Despectus in Alta Franconia.
Thumb
Templum Pratense.
Thumb
Theatrum operaticum Norimbergae, 2011.

Urbes

Flumina et lacus

Montes

Homines notabiles

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads