Begga
sancta Christiana From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sancta Begga Andennensis[1], circa annum 615 nata et die 17 Decembris anno 693 mortua, e domo Pippinidarum, fuit filia Pippini Landinensis et sanctae Ittae, uxor Ansegisili filii Arnulfi Metensis, mater Pippini Heristaliensis, Martini Laudunensis et Clothildis regis Theuderici III uxoris.

Coniuge mortuo vota monastica attulit. Monasterium Andennae(fr) aedificaverat, ubi abbatissa usque ad mortem fuit; Ut samcta laudata est, sicut et Gertrudis Nivellensis soror eius. Memoria sanctae Beggae 17 Decembris colitur. Hymni sanctae Beggae saeсulo XI a Gisleberto Leodiensi compositi sunt; prima vita saeculo XII conscripta.
Remove ads
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

