Bellum Lamiacum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Bellum Lamiacum, Graece Λαμιακὸς πόλεμος[1] (323 - 322 a.C.n.) fuit pugna Athenarum et Foederis Aetolici, qua Alexandro Magno mortuo imperium Macedonum excuteretur. Nominatum est ex oppido Lamia ubi partim pugnatum est.
Historia
Cum anno 323 Athenienses de morte Alexandri Magni certiores facti essent, reliquos Graecos contra rectionem Macedonicam excitabant. Quam seditionem ducere parati erant Athenae. Aetoliae Phocisque incolae et Locri ilico inflammati sunt. Bello feliciter ineunte et Thessaliae pugnatores cum aliis se aggregaverunt. Peloponnesi amplexas regione Demosthenes et Hyperides expugnare potuerunt. Antipater apud Heracleam victus et Lamiae circumdatus est. Obsessio autem ante oppidum bene munitum et fortiter defensum diutius durabat; Leosthenes, Athenarum imperator, in excursione ex urbe mortuus est. Eius successor Antiphilus utique auxilia Phrygica profligavit - sed interdum Antipater astute proficiscens cum veteranis Crateri se uniebat.
Apud Crannonem in meridie Pinii fluvii situm die 5 Augusti 322 proelium commissum est ubi neuter vicit; attamen sic Graecorum animus fractus est. Exercitus foederatorum invidia atque diffidentia desuetus est et inde oppidorum multitudo submissionem declaravit. Athenienses et Aetolici autem Antipatro et Cratero in meridiem progrediente inviti se tradiderunt.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads