Boreas

From Wikipedia, the free encyclopedia

Boreas
Remove ads

Boreas (-eae, m.; Graece Βορέας ‘septentrionalis’) est ventus qui a septentrionibus flat. Ventus est ergo frigidus. Graeci pluviam frigidam bora seu μπόρα appellant.

Thumb
Boreas Oreithyiam rapit. Oenochoe rubeis figuris ex Apulia. Museum Lupariense.

De Borea mythico.

Boreas maiores partes in mythologia Graeca egit quam ceteri venti. Nam Orithyiam, filiam regis Erechthei, Athenis rapuisse dicitur[1] ac secum in Thraciam duxisse ubi uxorem habuit. Ex ea duos filios genuit, Calain et Zeten, -qui expeditioni Argonautarum interfuerunt-, et duas filias Chionen et Cleopatram quae regi Phineo nupsit.

In Thracia antrum montis Haemi habitasse dicitur. Barbatus et alatus in vasīs pictus est. Cultu quoque honorabatur et Athenis ad flumen Ilissum, quia Athenienses ei, ut "genero" unius e regibus suis, gratias agebant quod classem Xerxis anno 480 a.C.n. ad Magnesiae litus male mulcasset[2], et in Arcadia ab eis quos in pugnis adiuvasse dicebatur[3].

Fontes.

Remove ads

Rosae ventorum

Boreas in pluribus rosis ventorum:

Thumb
Quattuor venti secundum Homerum.[4]
Thumb
Undecim venti secundum Aristotelem.
Thumb
Duodecim venti secundum Museum Pio-Clementinum.[4]

Notae

Nexus interni

Alia coepta Vici

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads