Boris Johnson

From Wikipedia, the free encyclopedia

Boris Johnson
Remove ads

Boris Johnson,[1] plene Alexander Boris de Pfeffel Johnson (natus Novi Eboraci die 19 Iunii 1964), est politicus Anglicus factionis Conservativae, qui die 24 Iulii 2019 primus minister Elisabethae II reginae creatus est.

Quick facts
Remove ads

Vita

Olim discipulus Scholae Europaeae Bruxellensis scholarisque regalis in collegio Etonensi, Boris Johnson eruditus est apud Collegium de Balliolo Oxoniensi. Sodalis ibi fuit societatis convivialis Bullingdon eodem tempore quo David Cameron et Radoslaus Sikorski. Deinde diurnarius meruit diarii The Daily Telegraph editorque libellorum The Spectator.

Cursus honorum

Thumb
Ioannes Hemming (ad laevam), Graham Stuart, Boris Johnson anno 2006 contra nosocomiorum dissolutione militant.

A die 9 Iunii 2001 usque ad 4 Iunii 2008 legatus Henleiae apud Parlamentum Britannicum fuit. A mense Maio 2008 ad Maium 2016 magister civium Londini functus est, antecessore Kenetho Livingstone, successore Sadiq Khan. Interdum candidatus parlamentarius rursus se obtulit atque a mense Maio 2015 legatus est pro circulo Uxbridge and South Ruislip.

Ante Britannorum suffragium de tenenda Unionis Europaeae societate ille iuxta Michaëlem Gove et Nigellum Farage hanc societatem abrupendam suasit. Qua opinione conservatismi uninationalis die 23 Iunii 2016 vincente ipse successor ad officium primi ministri se proponere voluit, sed, concursu Michaelis Gove perturbatus, abstinuit. Theresa May in eodem certamine victrix Borisium Johnson ad munus secretarii civici a rebus externis die 14 Iulii 2016 convocavit.

Thumb
Donaldus Trump (adsedens) et Boris Johnson die 26 Augusti 2019 apud G7 colloquuntur.

Theresa May ab officio primi ministri die 23 Iulii 2019 recedente, Boris Johnson sucessor factus est. Dominicum Cummings consiliarium gubernio suo promovit.

Remove ads

Scripta selecta

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads