Brytus

id cervesiae genus quod ante alia omnia Graecis antiquis cognitum sit From Wikipedia, the free encyclopedia

Brytus
Remove ads

Brytus,[1] Graece βρῦτος, est id cervesiae genus quod ante alia omnia Graecis antiquis cognitum sit. Fontes nobis servati omnes apud Athenaeum in Deipnosophistis legi possunt:

Vinum ex hordeo confectum brytum quidam vocant ... Archilochus: 'Velut Thrax quidam aut Phryx brytum calamo bibens, illa se inclinans sugebat' ... " Hellanicus in Urbibus conditis ... tradit: 'Brytum ex radicibus confectum bibunt, quemadmodum Thraces ex frugibus.' Hecataeus ... in Europae lustratione Paeonas inquit brytum ex hordeo bibere, ac parabiam ex milio et conyza paratam.[2]
Thumb
"Velut Thrax quidam aut Phryx brytum calamo bibens, illa se inclinans sugebat": ita per similitudinem fellationis Archilochus usum bryti antiqui hodierno lectori docet

Brytum ergo ex hordeo apud Thraces et Paeones, e secale apud alios conficiebatur. Phryges et Thraces calami ope sugebant, sicet cervesiam suam illi quos Xenophon mercennariique Graeci per Armeniam iter facientes visitaverunt:

Ibi erant triticum, hordeum, legumina, et vino hordeaceo plenissimi crateres, quibus hordei grana supernatabant. Calami inerant, maiores alii, alii vero minores, prorsus enodes, quos qui sitiens ore teneret ac sugeret, merum is bibere sibi videretur, modo ne aqua perfunderentur, cum tamen hoc etiam modo suavem potionem, neque a vini sapore magnopere differentem praeberent.[3]
Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads