C-Fos
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
c-Fos in biologia moleculari est activator proteinum 1 (AP-1) factoris transcriptionis. Genum eius nomine fos est genum maturius cerebri et etiam proto-oncogenum.
Potest gubernare c-Fos incrementa organismorum non solum intra nucleum cellulae per genomicas actiones suas ut factor transcriptionis, sed etiam effectibus suis in cytoplasmate per coniunctionem cum enzymis synthesis phospholipidorum iuxta reticulum endoplasmaticum[1].
Mutationes geneticae geni fos incrementa quorunque tumorum incitare queant.
Invenitur c-Fos nomine v-Fos in retroviris.
Remove ads
Natura fos et c-Fos
Fos genum maturius cerebri est[2]. Inductio eius per varios stimulos observata est.
Proteinum c-Fos ex trecentis octoginta aminoacidis componitur.
Activator proteinum 1 (AP-1), factor transcriptionis, et transcriptio genorum

In genetica transcriptio, pars expressionis genorum, ad codicem geneticum ex acido desoyribonuleico (ADN) chromosomatum (formula in cellulae nucleo) legendum generandumque sicut et ad transcriptionem nucleobasum ADN (A, T, G, C) in nucleobases acidi ribonucleici (ARN) (U, A, C, G).
Proto-oncogenum et oncogenum

Oncogena sunt gena quae cancri rationem auctus discernendique cellularum reddere debent. Id ante oncogenum invenitur proto-oncogenum pars genomatis intra chromosomata.
Inductio geni fos
Inductio genetica geni multiplicibus modis descripta est, primum sane convulsionibus cerebralibus cursu, ibi in structuris hippocampalibus.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads