Caesar Baronius

cardinalis, rerum gestarum scriptor ecclesiasticus From Wikipedia, the free encyclopedia

Caesar Baronius
Remove ads

Caesar Baronius,[1] Italiane Cesare Baronio, (nobili genere natus Sorae die 30 Augusti 1538; obiit Romae die 30 Iunii 1607) fuit religiosus Italus, cardinalis ac inter alios propter recognitionem Martyrologii Romani et opus Annales ecclesiastici praeclarus historicus. Sententia eius erat: Pax et Oboedientia

Quick facts
More information Natus, Presbyter ordinatus ...
Remove ads

Vita

Verum nomen eius Barone erat, quod Latine Baronius translatus est. Caesar Baronius studuit Verulis, Neapoli et Romae, ubi doctor Iurisprudentiae factus est. Baronius inter primos Sancti Philippi Neri discipulos fuit. Oratorii congregationem ab illo conditam ingressus anno 1593 praepositus (et successor Philippi Neri) electus est.

Caesar Baronius die 27 Maii 1564 presbyter ordinatus, anno 1595 Protonotarius apostolicus factus, die 5 Iunii 1596 a papa Clemente VIII cardinalis creatus est.

Anno 1605 Baronius interfuit duobus conclavibus, quae papam Leonem XI et papam Paulum V eligerunt. Baronius ipse numero sententiarum vicerat, sed cum se indignum esse pertinaciter affirmaverit, alii cardinales electi sunt.

Die XII Ianuarii anno 1745 papa Benedictus XIV Baronium venerabilem nominavit.

Remove ads

Opera

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads