Calamata
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Calamata[1] (Neograece Καλαμάτα (f. sg), antiquius Καλάμαι), loco antiquae urbis Pherarum (Graece: Φεραί vel Φαραί), est locus medius Regionalis Messeniae Unitatis in Peloponneso situs. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) demo Calamatae tres pristini demi Arphara, Aris et Thouria inserti sunt, quo modo demus a 61373 ad 70006 incolarum increvit.
Calamata maximus Messeniae portus est. Urbs nota est ob oleas ibi procreatas, quae multas in terras venduntur. Genus „Kalamon“ nomen ab urbe trahit.
Remove ads
Historia
Pherarum, urbis antiquae loco hodiernae Calamatae sitae, iam apud Homerum mentio facta est.[2] Urbs anno 394 a.C.n. a Conone, duce Atheniensi, vastata est.[3] Cum tardissime Philippo II Macedonum rege urbs Messeniae coniuncta est.[4] Ab anno 182 a.C.n. Pherai fuit pars Foederis Achaici[5] et ab Augusto imperatore foederi locorum olim Laconicorum attributa est.[6] Urbis antiquae reliquiae tantum exiguae exstant.
Saeculo XIII ab equitibus cruciatis ("Francis" dictis) Gulielmo II Villeharduino regnante castrum aedificatum est, quod adhuc urbi imminet; in latere septentrionali est parva ecclesia byzantina Panagiae Kalomatae dedicata, a qua urbs tempore byzantino nomen recens traxit. Alii putant nomen ab arundine (Neograece "Calami", "Calamata" = arundinetum), quae ad ostium Pamisi fluminis crescit, deductum esse.
Die 23 Martii anno 1821 in ecclesia Apostolorum in urbe inferiore sita initium Belli rerum novarum Graeci contra Imperium Ottomanicum publice annuntiatum est.[7]
Diebus 13 et 15 Septembris anno 1986 Calamata vehementi terrae motu miserabiliter deleta est. Etsi maxima urbis pars noviter aedificata est, tamen media in urbe adhuc ruinae domuum tum dilapsarum exstant.
Remove ads
Visu digna
- Castrum saeculi XIII. Ibi quotannis aestate symphoniae ac ludi scaenici eduntur.
- Plures ecclesiae byzantinae.
- Benacium (Museum archaeologicum), media in urbe.
- Museum ferriviaria
Clari cives
- Prokopis Pavlopoulos, politicus et a die 13 Martii 2015 Graeciae praeses (1950)
Pinacotheca
- Castrum
- Portus
- Ecclesia apostolorum
- Petrus Mauromichales rebellionem in Messenia instigat, imago a Petro de Hess picta.
- Statio ferriviaria
- Praeconium mercatorium historicum saponem olivae commendans
Notae
Homines urbis noti
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads