Cardiffa
urbs Cambriae From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cardiffa[1] (Anglice Cardiff, Cambrice Caerdydd, unde Latine nomine reficto Castra Didii),[2] est urbs Britanniarum Regni, caput et maxima Cambrica urbs quod ad incolas pertinet. Nam Cardiffae anno 2011 346 100 incolae sunt.
Remove ads
Clima
Sicut Britanniae meridianae fere omni, urbi Cardiffae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger atque saepius pluviosum, ventosum, nebulosum; in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 5.5° atque mensibus Iulio et Augusto 17°, minima inter 2° et 13°, maxima inter 8° et 22°, sed minima extrema usque hodie nota −10.3°, maxima extrema 33.5°; pluviis mense Iunio ad 67 mm tantum, mense Octobri ad 133 mm, anno toto ad 1152 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 149; horis solis fulgentis mense Decembri 49, mense Iulio 199, per annum totum 1549.[3]
Remove ads
Incolae notabiles

- Bernice Rubens, scriptrix (1928-2004)
- Terry Nation, mythistoriarum praecipue pro televisione pellicularum fabularum scriptor (1930-1997)
- Samuel Warburton, dux turmae harpasticae Cambricae et Caeruleorum Cardiffae.
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


