Cherso
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cherso[1][2][3] (-onis, f.), seu Chersonium[1][2] (Ucrainice Херсон Cherson), est urbs Ucrainae, in eius parte meridiana ad ripam dextram Danapris prope ostium huius fluvii sita, metropolis regionis Chersonensis. Valens portus et locus intersectionis ferriviarum atque sedes industriae, culturae et administrationis est. fere 66 milia incolarum habet.[4]
Remove ads
Historia
Cherso, anno 1778 decreto imperatricis Russicae Catharinae II condita, nomen suum obtinuit secundum Chersonesum, urbem antiquam in Crimaea (Chersonesus Taurica). Ab anno 1803 metropolis gubernii Chersonensis Imperii Russici fuit. Gubernio illo anno 1920 abolito, Cherso sedes administrativa districtus et circuli in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica(en) erat. Tempore Belli Magni Patrii Cherso, decennio praecedenti valens sedes industriae Unionis Sovieticae facta, a copiis Germaniae nazisticae occupabatur ad mensem Martii anni 1944, quum a copiis Sovieticis liberata est, eadem mense et metropolis regionis Chersonensis facta est.
Remove ads
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


