Cheyenna
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cheyenna[1] (Anglice Cheyenne) est caput et frequentissima urbs Vyominae, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Laramie Comitatus.[2] Quae est urbs principalis areae statisticae metropolitanae Cheyennae, quae omnem Laramie Comitatum amplectitur. Numerus incolarum in Censu Civitatum Foederatarum anni 2010 fuit 59 466.[3] Cheyenna ad fines septentrionales Andronis Urbani Front Range? iacet, regionis amplae rapideque crescentis, quae Cheyenna ad Pueblo Colorati extenditur, cui sunt 4 333 742 secundum censum anni 2010.[4] Cheyenna ad rivos Corvorum Siccoque sita est. Numerus incolarum Laramie Comitatus anno 2010 fuit 91 738, qua re comitatus est 354a e frequentissima area metropolitana in Civitatibus Foederatis.




Remove ads
Incolae notabiles
- Neil Diamond, cantor, Cheyennae habitabat cum pater bello mundano secundo militaret.[5]
- Curtius Gowdy, sportscaster, sodalis American Sportscasters Association Hall of Fame.[6]
- Wild Bill Hickok, pugnator armatus et homo iuris dicendi.[7]
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
