Chilia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Chilia
Remove ads

Chilia[1] seu Chile[2][3][4] (ita et Hispanice), plenius res publica Chile[5] est civitas in America Meridionali. Finitimae ei sunt Argentina, Bolivia, Peruvia. Chiliam centies quinquagies centena milia hominum incolunt. Caput est urbs Sanctiacobi. Socius est CSN, APEC, OEA, et ONU.

Vide etiam paginam discretivam: Cilia (discretiva).
Quick facts
Remove ads

Geographia

Chilia est angustum terrae spatium inter Andes montes et Oceanum Pacificum. Plus quam quinque milia km longum est a septentrionibus ad meridiem, quapropter complura et varia climata habet quae deserta, silvas aliaque telluris genera comprehendunt.

Chiliae etiam multae insulae sunt, imprimis in australibus regionibus Aicetzenina Magellanicaque, et Insula Paschalis in Oceano Pacifico.

Chilia sibi imperium territorii in Antarctica postulat, quod inter meridianos 53 et 90 longitudinis occidentis situm est, ut in tabula infra indicatur.

Urbes

Flumina

  • Biobio
  • Itata
  • Loa
  • Maipo
  • Mapocho
  • Maule
  • Ñuble
  • Calle-Calle
  • Cau-Cau
Remove ads

Historia

Vide etiam: Historia Chilensis

Remove ads

Administratio

Thumb
Regiones Chilenses
Thumb
Atacamae

Ex anno 1978 Chilia in regiones divisa erat[6], quae ipsae subdivisae erant in provincias et provinciae rursum in communia[7][8]. Anno 2015 Chilia in 15 regiones[9][10], 54 provincias et 346 communia divisa est[11].

Regiones notis numeralibus Romanis designantur praeter Regionem Metropolitanam Iacobopolis, quae pro numero XIII litteris RM designatur. Initio 13 regiones erant atque numeri ex ordine a septentrionibus ad austrum assignati sunt praeterquam Regioni Metropolitanae, quae ultima erat. Anno 2007 autem regiones XIV et XV creatae sunt[9][10].

Haec sunt regiones a septentrionibus ad austrum enumeratae:

Cultura

Cultura Chilensis originem remotam habet in culturis indigenarum et Hispanicorum coloniae temporis.

Indigenae

  • Incae, notissimi inter indigenis Americanis, qui partem territorii in regione septentrionali Chiliae hodiernae obtinebant.
Thumb
Lautaro, dux Mapucheum
  • Mapuche (id est Gentes Terrae), natio agricolarum et figulorum et militum fortium, appellati "Aucae" (id est Hostes) ab Incis Peruviae et Araucani ab Hispanis. Habitabant a fluvio Tzuapa usque ad dimidiam partem septentrionalem Magnae Insulae Tzilvis (Chiloé). Lingua Mapuchium est "Mapudungún".
  • Rapanui, incolae Polynesiae Insulae Paschalis (Isla de Pascua), qui moai monumenta fecerunt.

Litterae

Notissimi in litteris Chilensibus sunt:

Ludi

Ludi dilectissimi in Chilia pediludium et popularis ludus Hispanici nominis rodeo (Latine fortasse "circumequitatus").[12] Teniludium autem bonos cultores Chilenses habet, ut Marcellus Ríos, qui optimus fuit mundi anno 1998 et Ferdinandus González.

Remove ads

Oeconomia

Chilia magnam varietatem crudarum materiarum generat. Inter maximas est mundi procuratrices aeris et salmonis. Etiam poma et vinum in alias civitates exportat, quae sunt fontes principales pecuniarum civitatis.

Maturitas oeconomica Chiliae est inter optimas Americae Latinae[13]. Cuius signum est, quod pars gentis quae interreti et cellularibus telephonis utitur inter maximas illius regionis est[14].

Remove ads

Chilenses notabiliores

Praesides et Duces

Vide etiam: Index Praesidum Chilenses.

Remove ads

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads