Circuitus Grandis (birotatio)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Circuitus Grandis (birotatio)
Remove ads

Circuitus Grandis in certatione viaria birotarum est ullum e tribus maximis birotationis certaminibus Europaeis professionalibus stationes habentibus, quae sunt Circuitus Franciae, Circuitus Italiae, et Circuitus Hispaniae. Una appellantur circuitus grandes, omnesque forma similes sunt, nonnullas hebdomades durantes, stationesque quotidianas habentes. Praecipuum statum in regulis UCI habent: plura puncta pro Circuitu Mundi UCI in circuitibus grandibus quam in aliis certaminibus distribuuntur,[1] et haec certamina sunt sola certamina stationum quibus plus quam quattuordecim dies durare licet.[2]

Thumb
Eduardus Merckx (1973) pluribus circuitibus grandibus vicit: Circuitus Franciae quinquies, Circuitus Italiae quinquies, Circuitus Hispaniae semel.

Circuitus Franciae est veterrimum, maximam quidem auctoritatem habens,[1] et clarissimus orbis terrarum cursus birotarum. Circuitus Italiae est secundus a maximo. Circuitus Franciae et Italiae ac Road World Cycling Championship una triplex birotationis corona appellantur.[3][4][5]

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads