Circulus Landishutensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Circulus Landishutensis, vel Pagus Landishutensis, in provincia Bavaria inferiore situs, Landishutam urbem circumdat, caput sed non partem eius. Anno 1972, formam hodiernam accepit. Hic circulus est secundus quoad aream post circulum Passaviensem et confinis ad pagos Bavariae Inferioris Kelheim (in occidente), Boiodurum-Bogen, Dingolfing-Landau et Rottal-Aenum (in oriente), praeterea ad Palatinatum Superiorem in septentrionibus, et ad Bavariam Superiorem in meridie et occidente.
Remove ads
Insigne
Insigne circuli monstrat in alto rhombos Bavariae et sub eis insigne comitum Prisonum (Theodisce Preysing) ut exempli tot nobilium sedum in rure dispersarum.
Natura terrestris
Ager huius circuli praeter valles fluminum (praecipue Isarae et Filsae), quae Danuvium petunt, permultis collibus conspersus est. Hi colles aevo glaciali orti sunt. Quorum altissimus (525 m supra mare) in meridie pagi invenitur. Ager circum Landishutam cretam lutumque figulare praebet, quo iam a temporibus antiquis ad fabricationem laterum posteaque etiam vasorum fictilium usi sunt. Fornax figularis e temporibus tardo-antiquitatis provinciae Romanae, prope Landishutam reperta, in museo artis tegulariae (theodisce Ziegel- und Kalkmuseum) in viculo Flintsbach (nunc pars Fori Winzer) ostentatur.
Remove ads
Historia et cultura
Iam aetatibus lapidea, aënea et ferrea in valle Isarae homines vivebant.[1] Aetate Romana sub imperatore Claudio haec regio pars provinciae Raetiae facta est.[2]. Cum in parte ad sinistram Isarae iacente colonisatio praecipue in vicis facta sit, in parte ad dextram fluvii confiniente villae singulae dispersae dominantur. Toti terrae arces nobilium et ecclesiae Gothicae latericiae propriae sunt.
Communia circuli
Circulo Landishutensi sunt 35 communia, inter quae duae urbes et septem fora.
Societates administrativae
- S. a. Altfraunhofen
(formata e communibus Altfraunhofen et Baierbach) - S. a. Ergoldsbach
(formata e foro Ergoldsbach et communi Bayerbach prope Ergoldsbach) - S. a. Furth
(formata e communibus Furth, Obersüßbach, et Weihmichl) - S. a. Gerzen
(formata e communibus Aham, Gerzen, Kröning, et Schalkham) - S. a. Felda
(formata e foro Velda et communibus Neufraunhofen et Wurmsham) - S. a. Wörth ad Isaram
(formata e communibus Postau, Weng et Wörth ad Isaram)
Remove ads
Pinacotheca
- Arx Kronwinkl (comitum Prisonum)
- Palatium in Hohenthann
- Ecclesia parochialis assumptioni B.M.V. dicata in Vilsbiburg
- Villa rustica
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads