Clodia (Metelli uxor)

Metelli uxor From Wikipedia, the free encyclopedia

Clodia (Metelli uxor)
Remove ads

Clodia, ab eruditis interdum Clodia Metelli ob maritum nuncupata, fuit una e tribus filiabus Ap. Claudii Pulchri qui consul anno 79 a.C.n. meruit, soror igitur P. Clodii. Nata est circa 95 a.C.n. Nupsit Q. Metello Celeri. Nupsit consolino primo. Si Apuleio credimus, qui saeculo II scripsit, "Lesbia" in carminibus Catulli et laudata et vituperata re vera Clodia erat.[1] Oratio Ciceronis Pro Caelio Clodiam malam pingit; Cicero eam etiam "meretricem" nominat (1). Marcus Caelius Rufus qui amator eius fuerat in oratione anno 56 a.C.n. habita eam quadrantariam Clytemnestram[2] appellabat, quia Clytemnestra per amantem Egisthum Agamemnonem maritum necaverat : ita iudicibus persuadere cupiebat et Clodiam mariti Metelli Celeris anno 59 a.C.n. mortem concinnasse (nam Clodia ab accusatoribus Caeli stabat et ipsam ab eo veneno temptatam esse dicebat). Necavit coniugem Metellum veneno.

Thumb
"Catullus apud Lesbiam" ab Alma-Tadema anno 1865 pictus
Remove ads

Notae

Nexus externi

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads