Codex Aleppensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Codex Aleppensis fuit usque ad annum 1947, cum laesus est, antiquissimum exemplar integrum Bibliorum Hebraicorum, quod textum a Masoretis elaboratum praebet. Nunc 295 ex pristinis 487 (secundum alios: 480) foliis continet et Hierosolymis in Museo Israelis in Sanctuario Libri asservatur. Anno 2016, UNESCO codicem Aleppensem in memoriam mundi regissit.[1]
Origo
Consonantes codicis circa annum 920 in vel prope Tiberiam (Israel) a librario Sch'lomo ben Buya'a exscriptae sunt. Tum textus ab Aaron ben Mosche ben Ascher diligenter examinatus, vocalizatus et notis Masoreticis auctus est. Ben Ascher fuit ultimus et notissimus homo gentis Ben Ascher ex Tiberia, qui accuratissimam Masorae et igitur Veteris Testamenti lectionem elaboravit.
Codex a prinicipio exemplari esse debebat. Solis sollemnitatibus Pascha, Hebdomadarum et Tabernaculorum ex eo recitabatur; alias Bibliorum peritis quaestionibus solvendis servibat.
Remove ads
Quae post codicem laesum contineatur
Initium et finis manuscripti nec non singulae paginae mediae desunt.
Textus hodiernus ultimo verbo versus Deuteronomii 28,17 (ומשארתך, "et pistrinum tuum") incipit.
Sequuntur libri Iosue, Iudicum, 1. Samuelis, 2. Samuelis, 1. regum, 2. regum, Isaiae, Ieremiae, Ezechielis, Osee, Ioel, Amos, Michaeae, Nahum, Habacuc, Sophoniae, Zachariae, Malachiae, 1. Paralipomenon, 2. Paralipomenon, Psalmorum, Iob, Proverbiorum, Ruth, Cantici Canticorum.
Ultimum folium verbis בנות ציון ("filiae Sion") in Cantico Canticorum 3,11 finitur.
Desunt: Finis Cantici Canticorum, Ecclesiastes, Lamentationes, Esther, Daniel, Esdra, Nehemia.
Remove ads
Notae
Nexus interni
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads