Colinus Powell
miles, politicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Colinus Lutherus Powell (vulgo Colin Luther Powell, natus Novi Eboraci die 5 Aprilis 1937; mortuus Vasintoniae die 18 Octobris 2021[1]) fuit politicus, legatus, et generalis quattuor stellarum Americanus, qui sexagesimus quintus secretarius civitatis Civitatum Foederatarum ab anno 2001 ad annum 2005 meruit, primus quidem originis (partim) Africanae.[2] Qui praeterea, ante Baracum Obamam praesidem anno 2009 inauguratum, fuit maximus Afroamericanus (cum Condoleezza Rice successore) in exsecutiva gubernationis Civitatum Foederatarum parte, quia secretarius civitatis locum quartum in ordine successionis praesidentialis tenet.

Remove ads
Vita domestica
Powell Almam Johnson in matrimonium die 25 Augusti 1962 duxit. Michael Powell, eorum filius, praeses Federal Communications Commission? ab anno 2001 ad annum 2005 meruit. Eorum filiae sunt Linda Powell actrix et Annamaria Powell. Avocamenti causa, Powell vetera autocineta Volvo et Saab reficiebat.[3][4] De eius coniunctione cum Corina Cretu, legata Romaniana, anno 2013 a diurnariis interrogatus est, post eius rationem cursus electronici AOL furtive invasum. Coniunctionem enim "privatissimam" solum per litteras electronicas effectam confessus est, sed additas negavit implicationes.[5] Socius Ecclesiae Episcopalis fuit.[6][7][8]
Mors
Powell in Walter Reed National Military Medical Center?, morbo COVID-19 laborans, die 18 Octobris 2021 obiit, anno aetatis suae octogesimo quarto.[9] Bis autem vaccinatus erat.[10] Etiam myelomate multiplice laborabat.[11]
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliogtraphia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


