Colmaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Colmaria[1] (Francogallice Colmar, Alsatiane Kulmer) est urbs Francica et caput praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.
Remove ads
Historica

Colmaria fuit urbs imperialis Imperii Romani Sacri. Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Colmaria in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatores servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.
Remove ads
Hodierna
Quotannis in Nundinis vini, quae dicuntur, regina vini Alsatici coronatur.
Incolae notabiles
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


