Commenda
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Commenda est concessio redituum beneficii ecclesiastici ad tempus facta.[1] Quod vocabulum denominatum est a commendare, quia bona ecclesiastica non perpetuo, sed ad tempus alicui commendata sunt.[2]
Genera commendarum
Sunt duo genera commendarum:
Primum genus provenit ab usu beneficia vacantia ad tempus, dum novus dominus constitueretur, plerumque clericis vicinis ad custodiam sive commendam transferendi.
Secundum genus tempore Carolingorum ortum est, cum reges potentia feudali nisi sibi beneficiorum et monasteriorum ius vindicarent, ut reditus eorum etiam laicis (abbatibus commendatariis) transfunderent.
Vitia commendarum et remedia
Quamvis papae huic profanationi rerum ecclesiae strenue resistere solerent, tamen ipsi easdem res ecclesiasticas ad usum nepotum vel assectatorum inverecunde transferebant, praecipue saeculo XIV, cum papae Avennione sedem habebant.
Concilium Tridentinum vitiis commendis iunctis mederi studuit, sed usus demum saeculo XIX exstinctus est.
Abbates commendatarii
Cardinales noti, qui erant abbates commendatarii, sunt Richelieu et Mazarinus, quibus inter alias abbatia Cluniacensis subdita erat.
Commendae ordinum
Ordines militares territorium, quod singulis equitibus ad administrandum sive usu fruendum commendatum est (qua re commendatores vocabantur), commendam appellabant. Hodie, gradus medius multorum ordinum meriti Commendator appellatur.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads