Compater

vir (compater) vel femina (commater) qui in caerimonia (saepe baptismi) se infanti in vita adesse promittit From Wikipedia, the free encyclopedia

Compater
Remove ads

Compater[1][2] (fem. commater[2]), etiam patrinus[3], susceptor[2], pater lustricus[2], sponsor (lustricus)[4] (fem. patrina[1], matrina[3], susceptrix[5], mater lustrica[2], cum sponstrix eo sensu vix inveniatur), est qui baptismo infantis testis interest seque infanti in vita fideque adfuturum promittit.

Thumb
Baptismus orthodoxus compatre praesente.
Thumb
Caerimonia susceptionis civilis(en) in communi Belleu.

Saepe asciscuntur compatres duo, scilicet commater et compater.

Puer dicitur sponsores/susceptores habere (id est, patrinum et matrinam), Qui compatres (compatrem et commatrem) habent sunt parentes pueri, non autem puer ipse. Pueri matrinus et matrina quoque alter alteri compatres dicuntur.

Designatio compatris ac/vel commatris etiam potest esse traditio familialis (sine baptismo) vel caerimonia civilis.[6]

Exstat in Sinis similis traditio, at sine significatione religiosa. Commater gānmā (乾媽) compater gāndiē (乾爹) appellantur.

Remove ads

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads