Constantinus Dudu Ionescu
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Constantinus Dudu (Dacoromanice Constantinus Dudu) Ionescu (natus die 21 Maii 1956 Bucarestae) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Munus
Ionescu apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat atque anno 1982 machinator aeroplanorum factus est. Deinde ad annum 1992 machinator motorum aeroplanorum operam dedit. Annis 2000 - 2015 pro institutis indagationis rerum politicarum laboravit.
Cursus honorum
Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Ionescu ad Factionem Christianam Democraticam Nationalem colonorum (PNŢCD) nuper conditam accessit. Annis 1992 - 2000 legatus suae factionis ad Camera Legatorum Romaniae erat. A die 11 Februarii ad usque 17 Aprilis 1998 minister munitionis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. A die 21 Ianuarii 1999[1] ad usque 28 Decembris 2000 minister rerum internarum Radu Vasile et Mugure Isărescu primis ministris erat. Minister defensionis pro Amnestia militum nitebatur, qui anno 1989 crimina contra cives committerent[2]. Anno 2001 pro tempore praeses suae factionis erat. Anno 2008 frustra candidatus legati Camerae Legatorum - nunc factionis PD-L erat[3]. Mense Ianuario 2015 consiliarius praesidis Nicolai Iohannis nominatus est[4]. Contra hoc factum foedus victimarum dictaturae Communistarum reclamaverunt.
Remove ads
Familia
Ionescu uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads