Constantinus II

From Wikipedia, the free encyclopedia

Constantinus II
Remove ads

Flavius Claudius Constantinus dictus Constantinus II (natus mense Februario 317 in Arelate) - obiit anno 340 apud Aquileiam), fuit Imperator Romanus ab anno 337 usque ad annum 340.

Quick Facts
Thumb
Solidus Constantini II
Remove ads

Familia

Constantinus II filius Constantini I et Maximae Faustae erat. Anno 335 aut paulo postea uxorem ignoti nominis duxit. Nescimus, an filios habuit[1]. Fratres eius Constans et Constantius II imperatores fuerunt.

Officia et magistratus

1 Martii 317 a patre ad honorem Caesaris sublatus est. Anno 328 dux militum in bello contra Alamannos fuit et cognomine Alamannico honoratus est. 20 Aprilis 332 Gothos vicit. Ab anno 335 praefecturam Galliarum administrabat. Post mortem patris 9 Septembris 337 cum Constante et Constantio II fratribus Augustus proclamatus est. Anno 338 expeditionem Germanicam coepit et Germanicus Maximus nominatus est. Anno 340 Italiam, partem Constantis, expugnare conatus est, sed ab eo victus et initio mensis Aprilis necatus est.

Remove ads

Fontes

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum II spectant.
  • Biographia a Michael DiMaio, Jr. et Roberto Frakes scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads