Constantinus VII Porphyrogenitus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Constantinus VII Porphyrogenitus
Remove ads

Constantinus VII Porphyrogenitus (Graece: Κωνσταντῖνος Πορφυρογέννητος) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 913 usque ad 959 in quo anno mortuus est.

Quick facts
Thumb
Coronamentum Constantini VII. Ioannes Scylitzes, Synopsis historiarum: Bibliotheca Nationalis Hispanica Cod. Vitr. 26-2 f. 114v (saec. XII)
Thumb
Mors imperatoris Constantini VII. Ioannes Scylitzes, Synopsis historiarum: Bibliotheca Nationalis Hispanica Cod. Vitr. 26-2 (saec. XII)

Constantinus anno 905 in cubiculo purpureo palatii Constantinopolitani natus est, filius Zoae Carbonopsinae imperatorisque Leonis VI. Inter annos 913-944 fuit una cum Romano I Lecapeno imperator, ab anno 944 solus. Bella contra Arabes et Hungaros gessit, qui imperium eo tempore aggrederentur. In matrimonium duxit Helenam, Romani filiam, et ex ea genuit:

Imperator Constantinus VII, studiosissimus litterarum scientiarumque veterum Graecorum, scripsit cum amanuensibu nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta Polybii, Diodori Siculi, Flavii Iosephi, Dionis Cassii, Prisci, Menandri Protectoris, Cassiani Bassi. Constantinus die 9 Novembris 959 mortuus est.

Remove ads

Opera Constantini VII et scriptorii sui

Originalia
Excerpta scriptorum antiquorum
  • Geoponica
  • Excerpta de natura animalium[2]
  • Excerpta de legationibus
  • Excerpta de virtutibus et vitiis
  • Excerpta de insidiis
  • Excerpta de sententiis
  • De strategematibus
  • De contionibus militaribus
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads