Montes continui

From Wikipedia, the free encyclopedia

Montes continui
Remove ads

Montes continui[1] vel montes perpetui,[2] vel fortasse iugum montium,[3] est linearis montium vel collium series per terram altam extensa et plerumque orogenica.[4] Tales series per varias rationes geologicas formantur, sed plurimae maximi momenti per tectonicam laminarum efficiuntur. Montes continui in multis massae planetariae rebus in systematibus solaribus inveniuntur, et proprietas plurimorum planetarum terrestrium fortasse etiam sunt.

Thumb
Conspectus in montes continuos in Viridario Nationali Banffensi Canadae.

Montes continui plerumque planitiebus montanis vel transitibus vallibusque separantur. Montibus autem singulis intra eandem seriem non necessarie sunt eadem structura geologica vel petrologia. Fieri possunt variae formae et locorum situs orogenici, exempli gratia, defectiones impetus, massae levatae, montes rugosi, et collocationes terrestres volcanicae, quae varia genera saxorum efficiunt.

Remove ads

Maiores montes continui

Thumb
Lithographum montes continuos Tatros Altos in Slovacia et Polonia monstrat. Pictura a Carolo Kořistka in libro Augusti Henrici Petermann anno 1865 edito.

Plurimae montes continui geologice iuvenes in terrestri telluris superficie in Circulo Ignis Pacifico aut Zona Alpina (Zona Orogenica Alpina-Himalaiana) implicantur. Circulus Ignis Pacificus Andes Americae Australis comprehendit, per Cordilleram Americae Septentrionalis secundum oram occidentalem Civitatum Foederatarum Canadaeque et montes continuos Aleutianos, ac per Camsatcam, Iaponiam, Taivaniam, Philippinas, et Papuam Novam Guineam, ad orientem et australem usque ad Novam Zelandiam extenditur.[5] Andes sunt 7000 chliometra longae, longissimum telluris systema montanum saepe appellatae.[6] Altissimi autem montes continui in tellure sunt Himalaia.

Remove ads

Nexus interni

Thumb
Iugum oceanicum est longissima montium continuorum series terrestris.

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads