Corollarium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Corollarium est propositum quod facile ex priori proposito sequitur.
Corollarium in mathematica usitate theorema sequitur. Usus vocis corollarii, potius quam propositi vel theorematis, est mera opinio. Propositum B est corollarium propositi A si B facile ex A deduci potest, vel est manifestum per se ex suae probatione, sed significatio facile et manifestum per se auctore et contextu variatur. Gravitas corollarii saepe secundaria, significatio primi theorematia primaria habetur; non verisimile est ut res B corollarium appelletur si suae consequentiae mathematicae sunt tam graves quam consequentiae rei A. Aliquando corollario est probatio quae deductionem explicat; aliquando deductio manifesta per se haberi potest.
Remove ads
Peirce de rationibus corollariorum et theorematum

Carolus Sanders Peirce habuit gravissimam divisionem generum rationis deductivae esse divisionem inter corollaria et theoremata. Arguit cum omnes deductiones tandem ex experimentatione mentis de schematibus vel formis varie dependeant,[1] iam in deductione de corollariis, "necesse est animo concipere ullum casum quo principia sunt vera ut statim percipiatur num conclusio in illo casu sit vera."[2]
Remove ads
Nexus externi
- Corollarium Rooseveltianum Doctrinae Monrovianae
- Lemma (mathematica)
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads