Cratinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cratinus (Graece Κρατῖνος). saeculo VI a.C.n. exeunte natus et inter annum 423 et 421 mortuus, fuit poeta comicus Graecus, poetarum comoediae veteris notissimus. Opera Cratini deperdita sunt, fragmenta parva extant,
Vita
In Dionysiis octies in certamine poetarum vicit et in Lenaeis ter. Ultima eius victoria fuit, cum Aristophanes in parabasi Equitum Cratinum descripsisset ut senem, qui pro vino nimio ingenium abusus est; tum Cratinus comoediam Laguncula (Πυτίνη) egit, cuius fabulae personae fuerunt ipse, Comoedia uxor ipsius legitima et Ebrietas (Μέθη) puella. Hoc ultimum eius drama fuit. Res fabulosas in comoediis saepissime tractavit, ut fabularum nomina testantur.
Remove ads
Index fabularum
- Ἀρχίλοχοι ("Archilochi") (c. 448 a.C.n.)
- Βούκολοι ("Bubulci")
- Βούσιρις ("Busiris")
- Δηλιάδες ("Deliae")
- Διδασκαλίαι ("Doctrinae")
- Δραπέτιδες ("Fugitivae")
- Ἐμπιπράμενοι ἢ Ἰδαῖοι ("Incensi vel Idaei")
- Εὐνεῖδαι ("Eunidae")
- Θρᾷτται ("Thressae")
- Κλεοβουλῖναι ("Cleobulinae")
- Λάκωνες ("Lacones")
- Μαλθακοί ("Molles")
- Νέμεσις ("Nemesis")
- Νόμοι ("Leges")
- Ὀδυσσῆς ("Ulixes multi")
- Πανόπται ("Panoptae")
- Πλοῦτοι ("Pluti")
- Πυλαία ("Pylaea"[1])
- Σάτυροι ("Satyri"), 424 a.C.n.
- Σερίφιοι ("Seriphii")
- Τροφώνιος ("Trophonius")
- Χειμαζόμενοι ("Hieme capti"), 425 a.C.n.
- Χείρωνες ("Chirones")
- Ὧραι ("Tempora")
Remove ads
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads