Cratylus (philosophus)
philosophus From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cratylus Atheniensis (Graece Κρατύλος), qui exeunte saeculo V a.C.n. floruit, philosophus fuit Graecus, Heracliti sectator. Affirmabat, in idem flumen non solum bis, sed etiam semel intrare impossibile esse, quia iam effluxisset[1]. Eadem causa vocabulis non loquebatur, sed digitis res monstrabat[2]. Plato aliquamdiu discipulus Cratyli fuit, si Diogeni Laertio credimus[3], sed hoc dubitandum est[4]. Persona est dialogi Platonis eiusdem nominis, ubi res a verbis vere designari et iam sonis describi demonstrare conabatur.
Haec pagina de philosopho Graeco narrat. Si Platonis dialogum quaeris, vide Cratylus.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads