Curnonsky
gastronomus From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Curnonsky (Andecavis natus die 12 Octobris 1872; mortuus Lutetiae die 22 Iulii 1956) fuit scriptor de re cibaria et ganeo. Vero nomine Maurice Edmond Sailland baptizatus, fere semper agnomine semi-Latino, semi-Russico ("Curnonsky": cur non?) appellatus est, a se anno 1893 inventum, quod denuo tunicam Nessi suam nuncupavit.
Matre ipso partu mortua, patre effugiente, Andecavis sub tutela aviae educatus est, unde annum agente duodeviginti cum eadem Lutetiam profectus est ad collegium Stanislas frequentandum; frequentabat et cabaretum Le Chat noir et Alphonsum Allais Georgiumque Auriol cognoscebat. Commentationes narrationesque ab anno 1893 diariis et hebdomadariis submittebat, inter quae La Vie parisienne, Comœdia, Le Journal, Le Matin. Ab anno 1899, sicut Colette Marcellusque Boulestin aliique nonnulli, mythistorias parabat quos Willy sub nomine suo divulgaverit. Domum cum Paulo Ioanne Toulet annis insequentibus partitus est, cum quo mythistorias tres composuit, nomine "Perdiccas" subscriptas. Anno fere 1900 post Expositionem universalem ad Sinas cum aliis diurnariis profectus est, ubi gastronomiam Sinensem primum degustavit, atque postea "gaudium fructus sum" confessus est "dum admirabilem illam artem coquinariam explorabam quae sola cum nostra comparari potest".[1]

Editionem seriei La France gastronomique cum Marcellus Rouff anno 1921 incepit. Illi ambo, Francia hexagonali percursa, usque in 1928 volumina duodetriginta de provinciis singulis ediderunt; quibus expeditionibus, ab ipso Curnonsky gastronomades nuncupatis, modum peregrinationum gastronomicarum inceperunt.[2] Eodem anno Curnonsky "princeps gastronomorum" electus est. Anno insequenti cum Rouff aliisque Academiam gastronomorum Francicam condidit; constitutionem anno 1938 Societatem gastronomorum Belgicam inter primos suaserat. Libellos condidit La France à table anno 1934, praecipue peregrinatoribus utilis sicut et series La France gastronomique; insuper libellos Cuisine de France anno 1947, qui etiam hodie sub titulo Cuisine et Vins de France produnt.
Remove ads
Scripta selecta

- Libri
- 1933 (cum Austin de Croze) : Le Trésor gastronomique de la France
- 1935 (cum Marcel E. Grancher) : Lyon capitale mondiale de la gastronomie. Lugduni: Éditions Lugdunum
- 1948 : A travers mon binocle: cahiers d'un mercenaire de lettres. Lutetiae: Albin Michel
- 1953 : Cuisine et vins de France
- 1958 (René Chauvelot, praef.) : Souvenirs littéraires et gastronomiques. Lutetiae: Albin Michel
- Mythistoriae cum Paulo Ioanne Toulet scriptae
- 1899 : "Perdiccas", Le Bréviaire des courtisanes
- 1900 : "Perdiccas", Le Métier d'amant
- 1907 : Demi-Veuve
- Series librorum libellique periodici
- 1921-1928 (cum Marcel Rouff) : La France gastronomique: guides des merveilles culinaires et des bonnes auberges françaises. 28 voll.
- 1934 (cum aliis) : La France à table
- 1937 (cum Madeleine Decure) : Cuisine de France, mox Cuisine et Vins de France
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads