Daphne (mythologia)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Daphne in mythologia Graeca est naiades et filia Penei, fluminis in Thessalia. Iuvenem Apollinem effugit, qui eam amore stimulatus persequitur; in laurum a patre convertitur (nam Δάφνη Graecum vocabulum est, quod laurum significat). Sic haec fabula nobis rationem reddit, non tantum nominis huius arboris, sed etiam cur Apollo lauro arbore maxime delectetur, ac corona laurea caput cingat, ut poetae deum carminum imitantes.

Vide etiam paginam discretivam: Daphne.

Remove ads
Fabula.
Secundum Ovidium poetam non casu Apollo Daphnen adamavit, sed ab ultione irrisi Cupidinis qui duas sagittas e pharetra sua misit : alteram auratam in pectus dei Delphici, qua eum inexplebili amore incendit, unam plumbatam quae effecit, ut Daphne omnem amorem aspernaretur[1]. Nec preces audire dei voluit et refugit per silvas quam celeriter potuit. Deus tamen cupidine stimulatus etiam velocior fuit ac iam manum nymphae iniecerat cum illa, patrem non longe aspiciens, precatur ac rogat eum ne virginitatem filiae suae eripi pateretur. Tum numine dei fluminis in laurum arborem commutata est. Apollo frustra lignum osculans, tandem dixit, si non coniugem, attamen arborem suam fore Daphnen. Atque nympha deo annuisse foliorum cacumine, ut capite, narratur. Praenomen hodieque est Daphne in multis regionibus orbis.
Remove ads
De Daphne in litteris.

Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores[2] castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus Ovidii vulgata est, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt. Italicus vero poeta Petrarcus (1304-1374) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice Canzoniere) celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit[3]. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta Henricus Heine hoc thema similiter retractavit.
Remove ads
De Daphne in musica.
Haec fabula in historia theatri lyrici magnas partes sibi asseruit. Multae enim sunt lyricae fabulae Daphne (vel Dafne) inscriptae :
- Circa 1597 in Italia Rinuccini quidam libellum inscriptum La Dafne favola drammatica scripsit et Iacobus Peri musicam (hodie deperditam) composuit. Fuit una ex primis vel etiam prima lyrica fabula.
- 1607 Mario da Gagliano novam musicam ad eundem libellum composuit.
- 1627 Henricus Schuetz novam musicam ad eundem libellum a Martino Opitz in germanicam linguam translatum composuit. Haec prima fabula lyrica Germanica fuisse putatur.
- 1640 Gli amori d’Apollo e di Dafne Francisci Cavalli
- 1674 Francogallicus poeta Ioannes de La Fontaine quoque pastoralem comoediam a compositore Lullio rogatus scripsit. Lullius vero musicam numquam composuit[4].
- 1708 Georgius Fridericus Haendel (cantata)
- 1938 Ricardus Strauss musicam ad "tragoediam bucolicam" a Iosepho Gregor scriptam composuit.
De Daphne in pictura et sculptura.


Pictores et sculptores quoque hoc thema libenter tractaverunt : notissima est statua a Bernini sculpta[5], quam paulo supra dextra admirari poteras, antequam de communibus deleretur. Iam in domo Pompeiana "Ephebi"[6] dicta pictura parietalis hanc fabulam retractabat.
Remove ads
Fontes
- Ovidius, libro primo Metamorphoseon 452-566.
- Hyginus mythographus, Fabulae 203.
- Pausanias libro octavo Descriptionis Graeciae, cap.20 qui fabulam diversam ab Arcadibus traditam referebat.
Notae
Plura legere si cupis
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads