De syntaxi
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
De syntaxi[1] vel De republica ordinanda[2][3] vel De comparando exercitu[4] (Graece Περὶ συντάξεως) est oratio deliberativa vel suasoria circa 349 a.C.n. a Demosthene oratore Atheniensi scripta et ad populum in ecclesia congregatum destinata. Quomodo pecunia parata adhibenda esset deliberaturi erant[5]. Nonnulli moderni spuriam hanc orationem iudicarunt quia egregii eius loci in Olynthiacis paulo post habitis repetiti sunt. Quin etiam aliae sententiae ex Contra Aristocratem paene ad verbum ductae sunt. Responderunt alii Demosthenem orationen scribere potuisse nec qualemcumque ob causam pronuntiare voluisse sed quae iam scripsisset in aliis operibus adhibuisse[6]
Remove ads
Argumentum
Demosthenes negat pecuniam residuam civibus gratis dinumerandam esse nisi quibusqam officiis reipublicae utilibus funguntur[7]. Se iam talem reipublicae gerendae rationem proposuisse memorat[8]. Quantum a maioribus degenerarint ostendit[9]. Nam multa decreta nunc edicunt sine ullo effectu quia vi necessaria carent[10]. Siquidem pristinam dignitatem in Graecia reciperare volent potentem exercitum instruere debebunt[11].
Remove ads
Notae
Editiones et commentarii
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads