Decubitus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Decubitus
Remove ads

Decubitus (-ūs, m.) (verbum neolatinum saeculo XIX creatum) est detrimentum cutis, cuius causae variae notae sunt; inter alias pressus continuus momentum magnum habet, quando homo propter morbum semper aut multum tempus iacere debet. Loci, qui saepius quam aliter affecti videntur, sunt super ossibus et sacro et coccygeo, atque calce vel coxis, rarius regione cubiti vel genus, tarsi, vel partis posterioris humerorum vel aliorum.

Thumb
Decubitus IV gradus (ulcus profundum)
Thumb

Decubituum quattuor stadia distinguuntur, quorum primum est rubor, alia ulcera minus aut plus profunda.[1]

Consilium artis infirmariorum maximum momentum habet, quoniam cum decubitu non tractato effectus metuendi ac detrimentosi contrahent.

Remove ads

Causae

Plures homines affecti sunt. Causae, quae momentum habet sunt[2]:

Iam duobus horis immobilitatis, ut in operatione chirurgica, basis decubitus ponere potest.

Gradus decubitus

Thumb
Quattuor decubitus graduum I-IV distinguitur: I - Cutis rubrescens, II - Dermis vulnerata, modo superficialiter, III - omnia strata vulnerata, etiam adiposum, IV - gravissime cum expositione ossis vel tendinis vel musculi.

Stadia decubituum quattuor nominantur, cum numeris Romanis ab I ad IV designata.

Gradus I

Initium decubiti rubor cutis oneratae se praebet. Iam saepe providentia arterialis insaluber videtur.

Gradus II

Defectus cutis visibilis est, quia strata superficialia detrimentum passa sunt.

Gradus III

Omnia cutis strata discesserunt, profunde stratum adiposum visibilis erit.

Gradus IV

In gradu quarti etiam stratum adiposum abest et structurae tendinum, musculorum, ossium in oculis observantibus sunt.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads