Demetrius Chalcocondyles

From Wikipedia, the free encyclopedia

Demetrius Chalcocondyles
Remove ads

Demetrius Chalcocondyles sive Chalcondyles (Δημήτριος Χαλκοκονδύλης; nobili loco natus anno 1423 Athenis – mortuus anno 1511 Mediolani), consobrinus rerum gestarum scriptoris Laonici Chalcocondylis, fuit eruditus Graecus temporis litterarum renatarum, qui anno 1447 in Italiam cum cardinale Bessarione venit posteaque ibi vixit. Apud universitates Perusiae, Patavii, Romae, Florentiae, deinde Mediolani in urbe docuit.

Quick facts

Chalcocondyles etiam ut interpres operam dedit et multa e Graeco sermone in Latinum vertit, exempli gratia Galeni Anatomiam. Confecit editionem principem carminum Homericorum Iliados et Odysseae sub titulo Ὁμήρου τὰ σωζόμενα ("Homeri quae supersunt"), quae editio Florentiae anno 1488 producta est. Item anno 1493 primus Isocratis opera Mediolani Graece publicavit.

Remove ads

Opera

  • Ἐρωτήματα συνοπτικὰ τῶν ὀκτὼ τοῦ λόγου μερῶν μετὰ τινῶν κανόνων (Grammatica Linguae Graecae)

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Deutsche Biographie Dizionario biografico degli Italiani Treccani  Teuchos
Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Chalcocondylen spectant.
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads