Isocrates

orator From Wikipedia, the free encyclopedia

Isocrates
Remove ads

Isocrates (Graece Ἰσοκράτης, natus Athenis in demo Erchia anno 436 a.C.n.; mortuus anno 338 a.C.n.) fuit rhetor Graeciae antiquae et inter decem oratores Atticos notos numeratur. Fuit discipulus Gorgiae. Circa annum 390 a.C.n. Athenis scholam oratoribus erudiendis aperuit. Novas litterarum formas procreavit, et maximam in oratores posteriores vim habuit.

Quick facts
Remove ads

Vita

Praeter litteras ipsius Isocratis praecipuus vitae fons est Vita Plutarchi inscripta[1], quamvis non semper magna fide digna videatur[2], quae eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem."[3] Pater Theodorus tibiis conficiendis rem familiarem ita auxit, ut filios liberaliter instituere potuerit. Isocrates inter alios audivit Prodicum Ceium et postea in Thessalia[4] Gorgiam Leontinum.[5]. Socrate[6] quoque et Theramene[7] familiariter usus esse videtur.

Thumb
P. Oxy. 1183, papyrus primi saeculi exeuntis Isocratis Trapeziticum (44–48) continens.

Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat[8]. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerint ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius."

Isocrates discipulos orationibus de rebus magnis et nobilibus componendis ad res publicas gerendas praeparabat, cui studio interdum etiam discipuli pristini interfuerunt, qui iam in re publica primas partes agebant, ut dialogi orationum ad Philippum et Panathenaicus monstrant. Post annum 378 a.C.n. Isocrates pristinum discipulum eius Timotheum adiuvit, qui strategus magni momenti in republica Atheniensi fuit. Alii discipuli erant Lycurgus et Androtion et Hyperides, Isaeus orator et historici Ephorus Theopompusque[9]. Schola Isocratis et Academia Platonis in contraria abibant, cum Plato rationes oratorias illius reiecit, hic autem studia Academica et dialecticam parvi fecit.

Iam senior Plathanen, Hippiae rhetoris viduam, uxorem duxit atque minimum natu ex eius filiis Aphareum adoptavit et heredem instituit. Qui Aphareus tragoedias composuisse et bis Dionysiis vicisse dicebatur[10]. Mortuus est anno 338 a.C.n. "quadriduana inedia", cum de Chaeronensi clade audivisset, "non sustinens videre Graeciam quartum in servitutem redactam." Haec mortis interpretatio cum epistula III ad Philippum consentanea non est, in qua orator Macedonum regi post Chaeroneam gratulatur: qui maerore confectum Isocratem mori volunt spuriam hanc epistulam dicere coguntur[11].

Remove ads

Opera

Thumb
Isocratis opera omnia (1570).

Antiquitus sexaginta orationes sub Isocratis nomine circumferebantur, e quibus Dionysius Halicarnasseus viginti quinque, Caecilius vero viginti octo genuinas fuisse scribebant[12]. Hodie viginti unae orationes et novem epistulae Isocratis exstant, e quibus sola oratio Ad Demonicum (oratio I)[13] sine ullo dubio spuria dici potest. Unaquaeque oratio numerum ordinis sedecimo saeculo accepit quo hodieque utimur etiamsi editores recentiores ordinem chronologicum praetulerunt.

Orationes iudiciales

Orationes 16 - 21 sunt iudiciales[14] e tempore, priusquam scholam aperuitː tum enim logographus vitam quaerebat. In posterioribus operibus de hoc genere eloquentiae contemptim dicere solebat, ut quae de minimis rebus et contractibus inter privatos ageret. Hae suntː

  • XVI. Oratio de bigis, (Graece Περὶ τοῦ ζεύγους); circa 395 a.C.n. pro Alcibiadis filio scripta. Pars servata Alcibiadis mores et facta laudat.
  • XVII. Trapeziticus (Graece Τραπεζιτικός, e τράπεζα = argentaria, hoc est oratio de argentaria), oratio contra argentarium Pasionem circa 392 a.C.n. scripta qui pecuniam a metoeco Pontico depositam reddere recusabat.
  • XVIII. Oratio adversus Callimachum[15] (Graece Παραγραφὴ πρὸς Καλλίμαχον), circa 402 a.C.n. scripta. Callimachus decem minas argenti quae a decemviris qui trigintaviris Athenis breviter successerant iniuste publicatae erant ab Isocratis cliente repetit. Qui exceptione iuris (παραγραφή) Archini lege nuper creata utitur, quae rebus in civili discordia gestis amnestiam promulgarat. Itaque Isocrates concordiam civilem restitutam et partium iurata pacta et reconciliationem per amnestiam effectam laudat.
  • XIX. Aegineticus[16] (Graece Αἰγινητικός), anno incerto circa 390 a.C.n. scripta. Isocratis cliens, homo ex Siphno insula exsul et nunc Aeginae metoecus, ab amico Thrasylocho adoptatus et heres factus est, simul sorore ad matrimonium data. At soror quaedam defuncti hereditatem sibi vindicat. Isocrates coram Aeginetis iudicibus demonstrat non tantum ex legibus sed etiam plurimis beneficiis oratorem sibi hanc hereditatem meruisse.
  • XX. Oratio contra Lochitem[17] (Graece Κατὰ Λοχίτου), Lochites est adulescens dives et superbus qui clienti Isocratis vim attulit sine magno damno (δίκη αἰκίας). Pars posterior orationis sola servatur (narratio abest) in qua amplificatione oratoria (δείνωσις) utitur Isocratesː nam, quamvis Lochites iunior sit quam ut illis eventis interfuisse potuerit, adfirmat tales homines, legum et civilis aequalitatis contemptores, fuisse qui democratiam bis (411 et 404 a.C.n.) subverterunt.
  • XXI. Oratio contra Euthynum[18] (Graece Προς Εὐθύνουν ἀμάρτυρος ή Περί παρακαταθήκης), circa 402 a.C.n. scripta contra Euthynum quendam qui e tribus talentis sibi a sobrino Nicia tempore triginta tyrannorum sine testibus commissis duo tantum reddidit, unum negavit. Finis orationis deesse videtur. Fuerunt qui dubitarent an re vera Isocratis sit.

Orationes demonstrativae

Deinde orationes demonstrativas (ἐπιδεικτικός) scripsit quae artem suam in laudationibus et vituperationibus ostentarent[19]. Orationes contra Sophistas (13.), de laudibus Helenae (10.), Busiridis laudatio (11.) paulo post scholam apertam contra rhetores cynicos scriptoresque ut puta Polycraten et Antisthenen composuit, suam paedagogicam methodum ut vindicaret et novam esse monstraret[20]. Postea etiam orationem funebrem regis Euagorae composuit, quod panegyrici exemplum fieret atque simul idealem regem secundum Isocratem depingeret. Non historiam enim sed laudationem scribebat (Euagoras, oratio 9). Grylli quoque laudationem quandam, Xenophontis filii apud Mantineam 362 a.C.n. pugnando interfecti scripsisse dicebatur[21], hodie deperditam. Ad idem genus contribui possunt duae aliae "Cypriae" orationes quae saepe hortatoriae (παραινέσεις[22]) dicuntur quia moralia praecepta praeferuntː oratio ad Nicoclem [2.] et oratio Nicocles sive Cyprii [3.] (Nicocles, Euagorae filius, post patrem mortuum Salamine regnavit et Isocratis discipulus Athenis fuisse videtur). Nihilominus illae duae orationes circa 370 a.C.n. scriptae iam politicas res attingunt dum altera officia boni regis, altera officia boni subiecti enumerat[23].

Orationes politicae

Ab anno 380 a.C.n. in orationibus fictitiis Isocrates politica consilia de maximis rebus divulgabatː ita omnes Graecas civitates ad panhellenicam concordiam adversus barbaros incitabat et domi oligarchiae moderatae favebat atque etiam in externis civitatibus ut in insula Cypro aut Macedonia regna non impugnabat, siquidem monarchi philosophiae studuissent[24]. Democratiae amore quidem non ardebat, sed Athenas quia magisterium totius Graeciae in artibus exercebant, hegemonia dignas esse existimabat.

Panegyrico (4.), qui Olympiis anni 380 a.C.n. editus est, Isocrates ad unitatem omnium Graecorum communemque contra Persas pugnam Athenis ducibus evocat. Res Graecas hegemonia Athenarum melius prorsus isse quam postea Lacedaemone duce. Simul pollicetur Athenas errores pristinos non repetituras. Plataica oratione (14.) et Archidamo (6.) Isocrates Thebanorum hegemoniam respuens, Athenienses ut cum Lacedaemoniis in gratiam redirent monebat.

Timotheo mortuo Isocrates Areopagitico (7.) Athenas, ut ad disciplinam Solonis redeant, cohortatur; oratione de pace (8.) Athenas, ne armis potentiam propagent, admonet, Oratione ad Philippum ([5.]) Philippum Macedonum regem hortatur ut Graecos circum se reconciliet atque adversus Persas ducat.

In oratione de permutatione (sive Graece: Antidosis) (15.), quam Isocrates, ut ipse scribit, "non aetatis flore sed natus annos octoginta et duos" scripsit, de vita sua rationem reddit et rhetoricam institutionem omnium optimam esse demonstrare vult.

Opus ultimum nomine Panathenaicus (12.) exponit, quare consilia Athenarum naufragium fecerint. Longus dialogus cum discipulis in libri fine maximi momenti est.[25]

Artem rhetoricam composuisse a nonnullis dicebatur quam Cicero numquam viderat[26] et Quintilianus[27] an umquam fuerit dubitabat.

Remove ads

De doctrina paedagogica

Doctrinam suam, quam ipse "philosophiam" vocat, Isocrates exponit his verbis[28]:

Verumtamen eos arbitror semetipsos meliores reddere posse, si ad bene dicendum impense incumbant, curentque se fieri idoneos ad persuadendum audientibus, et si praeterea studeant praestare inter ceteros homines, non ita quidem ut stulti id intelligunt, sed ut revera praecellentes evadant. Quod haec ita se habeant, statim, puto, patebit. Ac primum quidem qui dicere aut scribere aggreditur sermones laude et honore dignos, fieri non potest, ut sumat materiam iniustam aut tenuem aut de privatis negotiis, sed magnam pulchram humano generi utilem atque ad rem pertinentem capiet. (...) Deinde rerum, quae ad argumentum faciunt, splendidissimas et convenientissimas eliget. Iam vero qui res tales assuevit contueri et perpendere, is non tantum ad eum qui prae manibus est sermonem, sed ad alias etiam tractationes eandem vim retinebit. Quare simul et dicere et sentire recte continget iis qui philosophice et studiose ad eloquentiam incumbent. Nam neque qui aliquibus suadere aliquid vult, negliget ipse virtutem, sed longe plus his ei studebit, ut aequissimam apud bonos cives existimationem obtineat[29].

Ita litteratorum studiorum etiam humanitatum dictarum praecursor fuit, quae usque ad vicesimum saeculum in occidentali parte mundi floruerunt. Primum adulescentes de maximis rebus humanis disserere discunt, deinde ita instructi scientias speciales adeunt quibus utiles civibus suis fierent[30]

Quid novi in litteras attulerit

Isocrates prosae numerosae[31] et periodi oratoriae, quem Latini circuitum aut ambitum aut circumscriptionem appellant[32], iure pater dici potest etiamsi praecursores ante eum fuerunt[33]. Non versus nec metra poetica quidem in solutam orationem accepit sed numeros quosdam qui aurem delectarent[34]. Quantum oratio a poesi differat ipse in Euagorae primis paragraphis docebat. Oratorem enim verbis fictis aut poeticis aut alienigenis aut translatis uti vetabat, qui e communi omnium sermone vocabula eligere deberet. Simul figurarum, quibus eius magister Gorgias immodice utebatur, ipse parcior erat. Non tantum eurythmiae sed etiam euphoniae maximam curam adhibebat hiatum vocalium et discrepantiam sonorum e syllabarum similium repetitione nascentem scrupulose fugiens. Econtra in longis sententiis membra in eundem sonum cadentia adfectabat. Nam in membris symmetriam antitheticis verbis et homoeoteleutis corroboratam amabat[35] ita ut omnia quae sententiae principali adnectenda essent concinne in unum circuitum aptarentur. Ita genus dicendi multo uberius quam Lysiae ei fuit[36] et arte prosam multa elaboratam[37] creavit.

Remove ads

De posteritate

Isocrates et Demosthenes optimi Graeciae oratores saepe habentur. Iam Plato in Phaedro Socratem de Isocrate adulescente optime augurantem induxerat, quod testimonium memorabat Cicero ad suum iudicium roborandumː "me autem qui Isocratem non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur"[38]. Mos Isocrateus a discipulis eius non tantum in orationes sed etiam in historiam propagatus est. Nam "e ludo Isocratis tamquam ex equo Troiano meros principes exisse" aiebat Cicero[39]. Et Aristoteles in libro de arte rhetorica plura exempla ex Isocratis litteris sumpsit sed eum non magni faciebat[40].

Quamquam eius eloquentiam scholis pompisque aptiorem quam Foro et iudiciis iudicabat, tamen Cicero eum inter optimos oratores numerabat (quidni? etenim nisi per Isocratem eloquentia Ciceroniana numquam exstitisset). Eum atque simul semet ipsum a neoatticis defendebat qui floridum genus dicendi reiciebant atque ad Lysiae siccitatem redire volebant. Dionysius Halicarnassensis et Quintilianus Ciceroni similem opinionem praetulerunt atque ita Isocratis fama usque ad moderna tempora pervenitː inter raros scriptores Graecos fuit qui iam quinto decimo saeculo typographice publicarentur et ab humanistis libenter legebatur[41].

Isocrates diu ob dicendi facultatem et politam artem tantummodo laudatus estː fuerunt etiam qui in eius operibus nihil nisi inanem et sonoram grandiloquentiam perciperent. Saeculo vicesimo demum animus interdum intentus est ad ea quae dixerat sive de republica sive de educatione: exempli gratia Werner Jaeger eum "patrem cultus atque humanitatis"[42] vocat.

Remove ads

Fontes

Remove ads

Editiones

Remove ads

Plura legere si cupis

Latine

Barbare

Remove ads

Notae

Nexus externi

De hac pagina

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads