Democritus (scriptor pseudonymus)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Democritus nomen est ficticium auctoris de magia et de herbis, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Titulus fuit Χειρόκμητα (Chirocmeta sive "manu ficta") aut De sympathetica et antipathetica.[1] De hoc libro nonnulli scriptores Graeci et Latini disserunt.[2]

Vide etiam: Democritus philosophus.

Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta Democrito tributa, duo etiam in libris Agriculturae Palladii, unum apud Columellam, unum in Fragmentis Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servatis, unum longissimum apud Plinium. In glossis multilinguis quae ad opus Dioscoridis De materia medica pertinent, tres glossae Democrito tribuuntur.

Olim eruditi falso credebant id opus a philosopho Democrito Abderita scriptum esse, et apud Plinium legimus: "Democriti certe chirocmeta esse constat ... post Pythagoram Magorum studiosissimus". Sed illius fragmenti a Columella et Palladio servati "auctor" dicitur "memorabilis Dolus Mendesius,[3] cuius commenta, quae appellantur Χειρoκίμητα [sic], sub nomine Democriti falso produntur".[4] "Bolus Mendesius Pythagorius" et "Bolus Democritus" reperiuntur et in lexico cuius titulus est Suda.[5]

Remove ads

Fragmenta

  • Crateuas (ed. Max Wellmann) 18.14.
  • Columella, Rei rusticae libri 7.5.17, Palladii Opus agriculturae 14.32.6: de peste ovium.
  • Columella, Rei rusticae libri 11.3.53, 61, 64.
  • Dioscorides, De materia medica: glossae 2.139, 4.9, 68.
  • Plinius, Naturalis historia 24.160-167, cf. 25.23, 28.112: de mirabilia plantorum.
  • Palladii Opus agriculturae 1.35.7, Geoponica 5.50, 10.89: usus cancrorum fluviatilium contra bestas.
  • Fragmenta Anatolii de bubus in corpore Hippiatricorum servata[6]
  • Geoponica 1.5.3, 1.12: prognosticatio temporum; 2.6: de aqua reperienda; 2.14, 41, 42: de satione; 4.7, 10; 5.2, 4, 35, 42, 43, 50; 6.19; 7.4, 8, 27, 32; 8.31, 41; 9.12, 25; 10.5, 14, 25, 35, 47, 60, 67, 73, 79, 89; 11.5, 13, 16, 18; 12.6; 13.1, 8, 9, 11, 14; 14.5, 8, 9; 15.2, 7, 9; 17.4, 9, 14; 18.6; 19.4, 7, 8; 20.4, 6.
  • Nomina plantarum pauca Democrito attribuuntur inter glossas in Dioscoridem et pseudo-Apuleium multilingues. (Democritus unus est inter quattuor "prophetas" in his glossis relatos, cum Zoroastro, Pythagora, Osthane.) De quibus glossis vide "Glossae in Dioscoridem et pseudo-Apuleium".
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads