Diophantus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Diophantus Alexandrinus (Graece Διόφαντος ὁ Ἀλεξανδρεύς), qui saeculo III floruit, fuit mathematicus Graecus, Arithmeticorum illustrium auctor, qui algebrae pater saepe appellatur.

Vide etiam paginam discretivam: Diophantus (discretiva).
Remove ads
Vita
De vita Diophanti nihil notum est. Hypsiclem citat, qui saeculo II vixerat; de Diophanto autem Theo Alexandrinus circa annum 350 scribit. Epigramma Anthologiae Palatinae[1] aequationem versibus enarratam praebet, quae soluta Diophantem 84 annos vixisse affirmat, sed hoc iocus esse potest.


Remove ads
Arithmetica
Arithmetica Diophanti libros 13 habuerunt, quorum 6 noti sunt. Signis algebraicis Diophantus primus usus est, nam numerum ignotum ς significabat, quadratum eius ΔΥ (de δύναμις, gradus), cubum KΥ (de κύβος, cubus) etc., usque ad gradum sextum. Summanda Diophantus unum iuxta alterum scribit itidemque subtrahenda, sed substractio littera Ψ versa significatur. Quod in Graecia rarissimum erat, Diophantus geometria non utebatur.
Diophantus aequationes huius generis solvit, quod aequatio Diophantica nominatur. Ad aequationes solvendas solos numeros naturales quaerit.
Saeculo X Qusṭā ibn Lūqā Arithmetica Arabice vertit, Latine autem Raphael Bombelli anno 1522. Versio Claudii Bacheti Meziriaci, cum commentariis anno 1621 primum edita, in Europa notissimum erat. In margine huius editionis Petrus de Fermat notam de theoremate suo famoso reliquit.
Saeculo XX etiam quattuor libri Arithmeticorum adhuc ignoti in versione Arabica inventi sunt, sed disputatum est, an Diophantus ipse vel discipulus eius eos composuisset.
Remove ads
Opera alia
- De numeris multangulis (Περὶ πολυγώνων ἀριθμῶν), partim servatum
- De superficiebus metiendis (Ἐπιπεδομετρικά) et De multiplicatione (Περὶ πολλαπλασιασμοῦ), fragmenta pauca servata sunt
- Porismata (Πορίσματα), nota citationum in Arithmeticis gratia
Notae
De Diophanto
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads