Diploma inventionis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Diploma inventionis[1] ad res inventas tuendas est privilegium a regimine inventori datum, quo ad diem constitutam res inventae ab imitatione defendantur ususque ratione certa componatur. Quae diplomata sunt genus litterarum patentium particulare.[2][3]

Historia
- Prima diplomata inventionis ad rem inventam tuendam anno 1421 Philippo Brunelleschi datae sunt, quibus monopolium ad triennium navigii cum trochlea ad saxa marmorea vehenda construendi concessum est.[4]
- Cum diplomata saepe ad tempus infinitum data sint, monopolia exstiterunt. Itaque anno 1623 Parlamentum Britannicum "statutum monopoliorum" (Statute of Monopolies) publicavit, quod inter alia constituit, ne litterae inventionis ultra 14 annos valerent.[4]
- Hodiernarum litterarum patentium (verba Latina mediaevalia) notio saeculo XVII in Francia usu recepta est (Francogallice: patente)[4]
- Quod exemplum ad diplomata inventionis accipienda sequatur, variis in civitatibus differt.
Remove ads
Nexus interni
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads